Correspondence between Dantiscus and Adolphus de SCORNACO
List
Database
Full text
Results found: 2 preserved: 1 + lost: 1 1 | IDL 4546 | Adolphus de SCORNACO to Ioannes DANTISCUS, Rome, 1535-06-03 | received [1535]-07-22
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 5, f. 117-118
| 2 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 399
|
Prints: 1 | DE VOCHT 1961 No. DE, 303, p. 242-243, 304 (English register; excerpt) | 2 | AT 17 No. 318, p. 417-419 (in extenso; Polish register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ ecclesiae Culmensis episcopo, dignissimo domino ac patrono observandissimo
Salutem plurimam.
Reverendissime Domine et Patrone incomparabilis.
Non dubito, qu[i]n Paternitati Tuae mirum videatur, quod ego tam insolens audeam scribere ad eum, qui in summa dignitate et rerum administratione sit constitutus, nempe qui talibus levibus naeniis non deberet praepediri, sed sese exhibuit tanta nuntii commoditas atque eadem argumenti ubertas, quae facile persuasit, ut Tuam Paternitatem a seriis aliquantisper avocarem. Credebam praeterea non insuavia futura, nisi omnino a pristina morum ac vitae ratione sit alienata.
Primum sane Paternitatem Tuam latere nolui, quamvis suspicor eam famam ad vos pervenisse, dominum meum ac patronum singularem, dominum ⌊Cornelium Scepperum⌋ iam variis legationibus, eisdemque periculosis, defunctum, quas terra ac mari passim obivit, quasi ex dubia tempestate sese in tutum portum contulisse, vivit enim ⌊Bruxellis⌋ apud reginam a consiliis secreti concilii, ut vocant, summae auctoritatis apud omnes. Nullum tractatur consilium, ad quod non vocetur, praeterea in financiis plurimum illius opera utuntur. Interim sese intra suos penates cum uxore ac familia oblectat. Invisit illum nonnumquam decanus ⌊Marcus Laurinus⌋, summo omnium applausu et congratulatione. Haec scribit mihi Levinus Panagathus, meus contubernalis quondam, nunc familiaris regineus.
Habui proximis diebus ex ⌊Barchinona⌋ litteras a Petro Mirabili, servitore Paternitatis Vestrae, qui scribit caesaream maiestatem ad diem XXIIII mensis Maii conscensuram naves, ut solvat ex ⌊Hispania⌋, profecturus primum, ut ipsi suspicantur et ut est communis vox, et fama in Siciliam, a qua ablegabit armatam universam versus barbariam, ipse vero recta contendet Neapolim ac deinde Rhomam, ut negotium futuri generalis concilii cum sanctissimo domino nostro componat, a quo non videtur abhorrere hic noster vetulus pontifex. Numerus autem navium, quem descripsi ex quadam epistula nostri fabulosi poetae Mariangeli est huiusmodi. Ex Neapoli, Sicilia et Genua: galerae 43, galeoni quinque, carackae totidem, naves 40. Ex Malaga: naves grossae 54. Ex Portugallia: caravellae 20, galion uno, navis unica. Ex Piscaya: azabirae 20 et aliae plures aptae ferendis equis. Sunt omnium vela trecenta et ultra. Erat praeterea ascriptus numerus paene infinitus ducum, comitum, baronum, nobilium, qui suam maiestatem esse<n>t comitaturi. Narravit nobis dominus Christophorus Mullinck ex Neapoli navigaturam infinitam cohortem nobilium et principum virorum. Fortunet omnia Christus.
Pontifex creavit sex cardinales in 4-or temporibus Spiritus, quorum tres sunt praesentes in curia Rhomana, reliqui tres absunt et sunt nomina haec: Capuanus, is est frater Nicolaus Germanus Misnensis, ⌊Symonetta Mediolanensis⌋, auditor camerae, absentes: ⌊Roffensis Anglus⌋, episcopus Parisiensis, ⌊Gasper Contarenus⌋ Venetus.
Monasterienses de deditione tractant, sunt enim ad extremam penuriam redacti et desperati. Gubernator Frisiae his proximis diebus VI-c anabaptistas, qui in partibus Frisiae locum cuiusdam monasterii fortificaverant obsidione inclusit et violenta manu occupavit omnesque gladio ultore delevit.
Nondum effluxis octo diebus, in Ambsterdam, munitissimo oppido Hollandiae, quidam anabaptistae noctu omnes vigiles, in domo consulari excubias servantes, interemerunt et domum violenter occuparunt, burgimagistrum interfecerunt, sed illico facta bonorum Christianorum irruptione, omnes interempti fuerunt, nisi nimium festinassent in exsecutionem sui sceleris anabaptistae exspectassentque ad unam horam habuissentque sui sceleris complices VIII-c viros, qui reliquos omnes interfecissent, oppidum vi occupassent. Sed prospexit Omnipotens Aeternus Deus.
Datum ⌊Bruxellis⌋, 17 Maii.
Postscript:
Haec sunt, quae nolui Paternitatem Tuam ignorare, sic est turbulentus reipublicae Christianae status.
Quod ad me attinet, reliqui caesarem ante duos annos in Hispanias navigaturum, uno anno vixi meis apud Flandros, secundo contuli me ⌊Rhomam⌋, quo omine vivo apud dominum praepositum Hoetfilter et ⌊Theodericum de Rheden⌋ in domo ⌊ordinis Theutonicorum⌋ alias marchionum Brandeburgensium, qui me nomine veteris amicitiae iam annum domi suae humanissime ac liberalissime aluerunt. Interim exspecto redemptionem per nostrum Messiam ⌊Carolum quintum⌋, cuius curiae magis assuevi quam ad hanc Rhomanam.
Si quid est in quo Paternitati Vestrae possim inservire, inveniet me ad quidvis paratissimum. Hoc unum deprecor, ne aegre ferat, quod tam audenter te a seriis negotiis interpellarim. Federicus dux Bavariae fuit apud caesarem in Hispaniis. Fama est illi nuptui datam iri principem Daniae natu maiorem.
Bene valeat Reverendissima Paternitas Vestra, quam Deus Optimus Maximus diu conservet incolumem.
Ex urbe ⌊Rhoma⌋, tertio Iunii anno domini MDXXXV.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae humilis servitor ⌊Adolphus de Scornaco⌋.
| | 2 | IDL 6906 | Ioannes DANTISCUS to Adolphus de SCORNACO, shortly before 1541-01-10 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 2268 | | |
Texts where mentioned Adolphus de SCORNACO Results found: 4 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 2334 | Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUS, Vienna, 1540-08-18 | 2 | IDL 2268 | [Ioannes DANTISCUS] to Cornelis [DE SCHEPPER], [Heils]berg (Lidzbark Warmiński), 1541-01-10 | 3 | IDL 2531 | Cornelis DE SCHEPPER & Godschalk ERICKSEN (SASSENKERLE) to Ioannes DANTISCUS, Brussels, 1542-01-30 | 4 | IDL 2974 | Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUS, Binche, 1546-06-12* |
|