Correspondence between Dantiscus and Valentinus NITIUS
List
Database
Full text
Results found: 1 preserved: 1 + lost: 0 1 | IDL 1572 | Valentinus NITIUS to Ioannes DANTISCUS, Leipzig, 1537-01-08 | received [1537]-02-28
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 6, f. 6 + f. [1] missed in numbering after f. 6
| 2 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 307
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 372
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni Dantisco, praesuli Culmensi, patrono suo eximio benignissimoque
Quamquam semper veritus sim, Praesul Integerrime, ne importunus gratiam tuam accederem litterisque meis molestus essem, tamen cum videam negotium illud de stipendio in tam diversas trahi quaestiones varioque tractari modo, officii mei esse ratus sum, quoquo se id habeat modo denuo, breviter narrare. Antea tamen Gratiam Tuam sedulo rogatam velim, ne haec accipiendo molestia afficiatur, non enim hoc facio, quod Gratiam Tuam ita exercere libeat, sed quod partim necessitate haud vulgari, partim etiam officii mei ratione considerata ad hoc ipsum sim compulsus. Magister Christophorus Montag collegii Beatae Mariae Virginis collega, postquam intellexit ex litteris Gratiae Tuae, quod stipendium diutius habere non deberet ac mihi ascriptum esset, cursitabat nunc huc, nunc illuc, qaerens rationes, quibus hoc ipsum impediret, accusans nunc hos, nunc illos, iam apud seniorem collegii nostri, iam vero apud alios collegas, proponit autem coram eis se esse pauperem nec hoc stipendium ita sibi praeripiendum esse et iam prope terminum esse stipendii ad octo annos, quod sibi esset concessum. His et his similibus itaque argumentis dominos, qui praesunt stipendiis nostris, quos quidem iam olim benevolos habuit, facile in suam traxit sententiam. Pollicebantur itaque se concessuros usque ad terminum, quem ipse petebat, praetexentes interim rationes una cum eo, quibus sese apud Gratiam Tuam (si opus esset) excusarent. Ceterum, cum videat ille ipse magister Christophorus se posse obtinere id, quod cupiebat, hactenus nimirum stipendium, et habeat etiam tales, qui eum, si opus esset, apud Gratiam Tuam defendere essent parati, debachatur in me et furorem suum in me effundere conatur, et quibuscumque mihi molestus esse possit, in his non desideratur. Ait enim se habere viros benevolos, quorum favore ac etiam benevolentia se causam stipendii obtinere non dubitet. Admissus erat ergo ad stipendium praedictus magister Christophorus anno 1528 Dominica Iubilate et obtinuit usque ad annum 1536 dominicam Pentecostes. Porro ubi videt se effecisse id, quod cupiebat, reliquum esse putat, ut impediat, ne mihi stipendium deinceps post terminum etiam sui stipendii concedatur, suppeditans interim dominis de collegio argumenta, videlicet haec: unum stipendiarium non debere duo habere stipendia; deinde Gratiam Tuam non esse summum executorem stipendii, sed senatum Lubaviensem, quare cum nihil haberent litterarum a senatu Lubaviensi, in praesentia concedere non deberent. Verum nunc tamen, si id quoque velle senatum Lubaviensem, intelligerem se non admodum repu{n}gnaturos aiebant, sed ut iam uno aut altero verbo respondeam. Primo dico, quod non admodum eo ipso opus habuerit, nec cum fuerit magister artium ac etiam in facultate artium. Item cum collega satis dives et qui ceteris stipendiis beneficiisque ecclesiasticis onustus fuerit, non optimo iure sibi illud (quod vir, cuius pia sit memoria, fundator pauperculis adolescentulis bonarum litterarum cupidis dari voluit), vindicare possit. Quamquam et hoc hic accedit, quod audivi saepiuscule a quibusdam, qui numerant nobis pecuniam de stipendio, sese admodum gravari in hoc, quod praedictus magister Christophorus acciperet pecuniam de stipendiis, cum alias sat haberet et etiam cum non haberet stipendium ad octo annos concessum, ut alii stipendiati, sed tantum sic impetratum per quendam magistrum de Konicz iam in Christo mortuum a senatu Lubaviensi (cum eo tempore nullus stipendiatus fuerit) donec alium ad nos mitterent. Verum postquam convenerat eos ipsos, qui pecuniam nobis numerant, magister Christophorus rem suam ita tractavit coram eis, ut iam dicant turpe esse magistrum deturbare de stipendio (quod tamen ante cupiebant) ac esse potius exspectandum donec ultro resignaret et quandoquidem interim nullus alius esset missus ex Lubavia, deinde ne esset opus rixari cum eo, nam nisi concessissent illi stipendium, excitasset rixas non esset dissentaneum vel alienum, ut ille idem Christophorus obtineret ad finem, nam eum finem prope tum quoque esse dixerunt, praeterea quod dixerunt unum stipendiatum duo stipendia habere non debere. Quod tamen observari minime videmus, nam apud nos plurima stipendia sunt, quae olim erant disiuncta, nunc plane coniuncta et ipsi collegae in collegio nostro iam adulescenti cuidam de Konitz stipendium diutius concesserunt, quam alias debuit. Habent et Bransbergenses etiam stipendia apud nos Lipsiae simili modo fundata, quorum duo quoque erant stipendiati, verum nunc, cum nullus sit, qui hisce temporibus quindecim florenis victum comparare commode possit multo minus cetera studiis necessaria, uni adulescenti duo stipendia concesserunt, de quibus senatus Lipsensis illi censum numerat, nihil tamen repu{n}gnans, quod unus capiat, quod olim duobus dabatur, ut fundatio liquido praeseferre videtur. Verum quod in nostris stipendiis tanta monstra alant ac confingant, illud hinc fit, quod praedictus magister Christophorus impendio pro virilique sua det operam in id, ut abalienaret a me eorum animos plane{ne}que infestos reddat, qui pecuniam nobis de stipendiis tradunt, et id quidem ob hanc causam, quod Gratiae Tuae scribens de stipendio eius mentionem fecerim ac non permiserim eum effingere suis blandimentis, quicquid libuerat. Insuper cum praedictus magister Christophorus stipendium, quod hucusque habuit, resignavit ac reliquerit a feria Pentecostes, erit iam pecunia in promptu, quam stipendiatus habere possit fere pro media parte anni. Si Gratia Tua una cum senatu Lubaviensi mihi numerari vellet, esset adhuc pro media parte unius anni exspectanda et tum haberem, quod mihi de stipendio esset exspectandum. Postremo hoc restat, ut ego Gratiam Tuam maiorem in modum orem atque obsecrem, Praesul Piissime, ut ne hanc meam intempestivam accesionem mearum litterarum ad Gratiam Tuam moleste ferat, nam hoc ipsum, quicquid factum, necessitas postulabat ac res ipsa exigebat. Non enim ignoro me multo inferiorem esse, quam ut ad Gratiam Tuam scribere deberem, multo minus molestus esse. Bene vale, Praesul Integerrime.
Datae Lipsiae, anno Domini 1537, octavo die Ianuarii.
| |
Texts where mentioned Valentinus NITIUS Results found: 1 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 1571 | Martin MEYENDORN to Ioannes DANTISCUS, Leipzig, 1537-01-03 |
|