Correspondence between Dantiscus and Augustin REISEN
List
Database
Full text
Results found: 1 preserved: 1 + lost: 0 1 | IDL 4570 | Augustin REISEN to Ioannes DANTISCUS, Kulm (Chełmno), 1538, [shortly after April 1] |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 5, f. 149
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Principi, Domino ac domino Ioanni, Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et avunculo suo unice observando. Varmiae
Accepi, Reverendissime in Christo Princeps, primo die Aprilis a fortissimo
domino Nicolao Plotofsky per munificentiam Reverendissimae Paternitatis Tuae XX grossos in sumptum subsidiarium, pro quibus
Reverendissimae Paternitati Tuae gratias immortales ago habeoque, utinam referre quoque aliquando possem comulatissimas. Quod reliquum est, Reverendissime Princeps, dabo operam enixe meque contendam, ut exspectationem, quam de me Reverendissima
Paternitas Tua concepit, non fallam. Brevitati litterarum Reverendissima Paternitas Tua, cui me commendo, veniam
dabit. Deus Reverendissimae Paternitati Tuae bene faxit.
Culmae, ex Collegio nostro, anno a Christo crucifixo 1538.
Reverendissimae Paternitatis Tuae deditissimus nepos Augustinus Reisze
| |
Texts where mentioned Augustin REISEN Results found: 1 IDL, 0 IDP, 1 IDT 1 | IDL 2418 | Michał GŁOWA to Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1541-04-26 |
1 | IDT 62 | Statement of Ioannes DANTISCUS concerning division of inheritance from Johan REISEN for his children Augustin and Ursule Heilsberg (Lidzbark Warmiński) 1539-07-17 |
|