Correspondence between Dantiscus and Wenzel BEYER
List
Database
Full text
Results found: 3 preserved: 2 + lost: 1 1 | IDL 619 | Wenzel BEYER to Ioannes DANTISCUS, Leipzig, 1531-05-03 | received Ghent (Gandavum), [1531]-05-19
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, UUB, H. 154, f. 49
| 2 | copy in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8242 (TK 4), a.1531, f. 34
| 3 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 34
|
Prints: 1 | DE VOCHT 1961 No. DE, 123, p. 78 (English register; excerpt) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Multae eruditionis, rarissim[i] iudicii viro et Domino domino Ioanni Dantisco Episcopo Culmensi, meritissimo serenissimi Poloniae regis oratori, domino suo gratioso
Cum Lipsim salvus rediissem, doctissime praesul, inter reliqua multa nova, quae amicis et his doctioribus communicanda mecum ex Germania inferiori attulissem, unica illa Dantisci Sylva fuit omnibus gratissima. Quod etiam author ipse esset plerisque tum fama tum re ipsa notus , vellem itaque adhuc aliquot exemplaria me adportasse, ut amicis singulis gratificarer. Epistola autem Campensis vobis loco testimonii est habitae disputationis Lovanii, tametsi illic medicis, ut rerum gestarum nomine facultatis testimonium darent plurimum prodesset, prodibit in lucem hoc semestri libellus morbum sudoralem complectens, in quo disputationis et iudicii magnorum virorum mentio opportuna fiet. Mihi vero satisfecit unius Campensis iudicium, quem optarem disputationi interfuisse. Nihil reliquum fecisse me opinor binis meis disputationibus, quam me ridendum exhibuisse scholis medicorum, qui ego, homo barbarus peregrinus et indoctus, ausus fuerim cum doctissimis viris in celebratissimis studiis disserere, duxi tamen illud meum institutum honestius quam Brussellis balneare.
Rerum novarum nihil habeo, nisi quod rex Ferdinandus multa apud Bohemos et Moravos effecit.
Serenissimi regis Poloniae medicus Ioannes Benedicti ad me scripsit, quod intelligeret instrui bellum adversus regem Daciae.
Ducis Prussiae medicus expresse ad me scripsit, dominum et principem suum cum Polonis circa Penthecosten ingressurum Walahiam ad ulciscendam iniuriam Polonis illatam.
Illusrissimo principi Ioanni Alberto marchioni libellum adversus Lutheri maledictia scriptum misi perlegendum quoque Gratiae Vestrae.
Si ego umquam Gratiae Vestrae Reverendae potero pro beneficiis acceptis gratias referre, nihil negligam, quod ad virum bonum pertinebit.
Reverenda Gratia Vestra parcat stilo et ineptiis meis, qui pene iam obruor negotiis. Valeat Gratia Vestra diu et feliciter.
Ex Lipsi subito, tertia Maii 1531.
Reverendissimae Gratiae Vestarae officiosus Wenceslaus Cubitensis medicus
| | 2 | IDL 7029 | Ioannes DANTISCUS to Wenzel BEYER, 1531, August Letter lost | Letter lost, reconstructed on the basis of IDL 685: In mense Augusto, praesulum doctissime, recepi litteras Reverendissimae Gratiae Vestrae… | | | 3 | IDL 685 | Wenzel BEYER to Ioannes DANTISCUS, Leipzig, 1531-09-19 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 67, f. 81
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), f. 405
|
Prints: 1 | SKOLIMOWSKA 2016 Manuscript p. 86 (excerpt; excerpt in English translation) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, invictissimi regis Poloniae ad caesarem oratori etc., domino meo gratioso
In mense Augusto, praesulum doctissime, recepi
litteras Reverendae Gratiae Vestrae benevolentia plenas et, cum per id tempus Lipsiae mecum esset nobilis dominus Iulius Phlugk, qui his diebus per
illustrissimum
principem Georgium ad Ferdinandum missus est orator, illi obtuli nomine Gratiae
Vestrae exemplaria missa, quae illi vel ob auctoris notitiam gratissima fuere. Multi abs me quoque volebant exemplaria, adeo illis Lucretiae perplacent, sed nolui meum dimittere. Si posset fieri, ut in brevi duo exemplaria quoque reciperem, possem his bonis amicis et doctis gratificari.
Est hic doctor, qui Cornicianur cognominatur, vir de bonis litteris benemeritus. Is mirum in modum, similiter dominus Iulius Phlugk rogavit, nomine suo salvere bene iuberem Gratiam Vestram Reverendam.
Ego contentus sum responsione Gratiae Vestrae de testimonio Lovaniensium, ad quos non prius redibo, quam huc veniat ad nos, qui nostros audiat medicos disputantes. Ego principis Georgii iussu cogor praelegere difficilem librum Aristotelis ... primum de partibus. Huius lectio balneum et Bachum cum Venere prohibet.
Cornelius ille multiscius Pragae depinxit peregrinationem meam, quam alii huc miserunt. Cum illam lego, crucior rem ita fortassis gestam, exsulto iterum propter hominis festivum ingenium. Parum aberat, quin impressa fuisset, maxime ubi epitaphium, quod doctissimus vir dominus Mariangelus de ratione vitae meae ad dominum Raymundum Fuggerum conscripsit. Pereant poetae, qui philosophis suum versum detrahunt. Ego sum vir sanctus, omnium malorum innocentissimus, ita me Deus adiuvat et Sancta Dei Evangelia etc.
Reverenda Gratia Vestra valeat diu et semper.
Ex Lipsi, anno Domini 19 Septembris 1531.
Reverendae Gratiae Vestrae officiosus Wincezlaus Bayer Cubitensis medicus
non responsis litteris
| |
Texts where mentioned Wenzel BEYER Results found: 6 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 5839 | Johann Albrecht of Brandenburg-Ansbach to Ioannes DANTISCUS, Ghent (Gandavum), 1531-03-30 | 2 | IDL 606 | Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1531-03-31 | 3 | IDL 616 | Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1531-04-18 | 4 | IDL 3699 | Georg von LOGSCHAU (LOXANUS) to Ioannes DANTISCUS, Prague, 1531-05-21 | 5 | IDL 693 | Georg von LOGSCHAU (LOXANUS) to Ioannes DANTISCUS, Speyer, 1531-10-06 | 6 | IDL 4182 | Johann Albrecht of Brandenburg-Ansbach to Ioannes DANTISCUS, Mayence, 1534-10-03 |
|