Correspondence between Dantiscus and Claude CHANSONETTE
List
Database
Full text
Results found: 2 preserved: 2 + lost: 0 1 | IDL 1664 | Claude CHANSONETTE (CANTIUNCULA) to Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1537-07-10 | received [1537]-07-16
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 4, f. 126
| 2 | excerpt in Latin, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 394
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 496
|
Prints: 1 | DE VOCHT 1961 No. DE, 357, p. 295-296 (in extenso) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Culmensi et Warmiensi designato dignissimo, domino maiori suo
observandissimo
In Borussia
Quod tibi et populo Christiano tibi credito, felix faustumque sit, Reverendissime Praesul, auctae dignitatis tuae nuntium, ut perlibenter audivi, sic fortunae secundae cursum perpetuum tibi gratulor vehementer. Desino mirari, quibus artibus hoc Regnum eo maiestatis ac splendoris conscenderit: neque enim aliunde (post Deum) id quicquid esse potest felicitatis, existit, nisi, quod et in sceleratos graviter animadvertitur et suus est virtuti honos. Talia honoraria, sed et multo maiora, heroicae istae virtutes tuae dudum promerentur. Verum de tuis laudibus alias: neque enim vel meis vel aliorum calculis viritim corrogatis eges, cui pridem theatrum plaudit universum. Cum, quod dixi, nunc primum rescivissem, ab abituriente tabellario impet[r]avi, ut has ad te scribere liceret, grati ac mem[o]ris animi erga te mei testes. Etenim cum in ⌊H[i]spania⌋, tum in ⌊Brabantia⌋ sic de me meritus es, uti ceu observando patrono, clientis obsequia praestare me addeceat. Itaque si quid porro erit, in quo Dignitati Tuae Reverendissimae subservire queam, illa suo iure utatur. Serenissimi atque augustissimi Romanorum etc. regis, domini nostri clementissimi iussu ac mandato sumus hic, quidam ex proceribus Bohemiae et ego, ad serenissimum Poloniae etc. regem oratores, conciliandae pacis ergo, inter huius regiam maiestatem et vaivodam Walachiae Moldavum. Faxit Deus, ut simus exoratores. Valeat Excellentia Vestra Reverendissima.
⌊Cracoviae⌋, perceleriter, die X Iulii Anno MDXXXVII.
Reverendissimae
Dominationi
Vestrae propensissimus ⌊Claudius Cantiuncula⌋, domini regis Romanorum consiliarius
| | 2 | IDL 1734 | [Ioannes DANTISCUS] to [Claude CHANSONETTE (CANTIUNCULA)?], Löbau (Lubawa), 1537-09-28 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, autograph, BCz, 244, p. 257 (t.p.)
|
Prints: 1 | CEID 1/1 No. 42, p. 248 (in extenso; English register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Eximie ac Spectate, praeclaraeque eruditionis et doctrinae Vir, Amice
carissime,
Salutem et omnem felicitatem etc.
Accepimus superioribus diebus Dominationis Vestrae eruditas veterisque in nos benevolentiae plenas ⌊⌋, quibus hucusque ex hoc angulo ab aula nostra satis longe remoti respondere non potuimus. Nacti autem nunc oportunitatem nuntii, noluimus committere, quin Dominationi Vestrae rescriberemus, vel ob id solum, ut intelligat nos consuetudinis, qua familiarissime coniuncti in aula ⌊caesareae maiestatis⌋ viximus, non esse oblitos, offerentes nos , licet longa sit inter nos
cf. Cic. Agr. 2. (6) 14-15 Non potestatum dissimilitudo, sed animorum disiunctio dissensionem facit. ⌊locorum intercapedo, quae tamen [a]nimos non disiungit cf. Cic. Agr. 2. (6) 14-15 Non potestatum dissimilitudo, sed animorum disiunctio dissensionem facit. ⌋
, ubi et in quibuscumque Dominationi Vestrae gratificari ex re atque usu esse possemus, in iis cum effectu non gravate, et ex singulari propensione Dominationi Vestrae responsuros. Quam optime valere optamus.
Ex ⌊castro nostro Lubaviensi⌋, XXVIII Septembris MDXXXVII
| |
|