Correspondence between Dantiscus and Guillemus DAVID
List
Database
Full text
Results found: 1 preserved: 1 + lost: 0 1 | IDL 5660 | Guillemus DAVID to Ioannes DANTISCUS, Elbing (Elbląg), 1539-04-26 | received [1539]-04-28
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 68, f. 245
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8249 (TK 11), f. 64
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 68, f. 245v
Ornatissimo Praesuli Clarissimoque Principi ⌊Ioanni Dantisco⌋, ecclesiae Varmiensis antistiti, domino meo multo clementissimo
Heilspergk
Cum, a quo tempore Tuae Celsitudinis munificentiam in me essem expertus, ornatissime Praesul, clarissime Princeps, meditarer Tuae Celsitudini scriptis meis, quamquam rudi stilo compositis, gratitudinem meam declarare, certus tabellarius mihi non succurrerit. Nunc vero, postquam ex sententia nuntius mihi contigit, nempe avunculus, non potui animum meum Tuae Celsituduni contestatum reddere. Equidem ingratus sim ac omni profecto probro dignus, si non ingenue agnoscam Tuae Celsitudinis propensionem atque adeo liberale studium non modo in patriam mihi quoque, ut debet, carissimam, verum etiam in nostram praecipue familiam, quam ita tuae mentis favore prosequeris, ut indignum ducam, quamquam ineruditus adolescentulus parvo ingenio, minore eruditione, nullo iudicio praeditus, si illud dissimulanter habeam. Atqui – o, utinam digni reperiamur, qui sic accipiamur ac provehamur a te praesule ornatissimo principeque optimo. Dabitur fortasse aliquando locus, cum, quo in Tuam Celsitudinem sim studio et animi devotione, clarius videas, praesertim si tuo patrocinio atque libel liberalitate adiutus quae cepi studia magis ac magis urgere pergam. Interim Tuam Celsitudinem Deo Optimo Maximo in annos nestoreos commendo, precans, ut hoc observantiae in te meae specimen aequi bonique consulat. Ubi in litteris optimis provectior factus fuero, meliora, quod spero, offeram orig. obferam⌈offeramofferam orig. obferam⌉.
⌊Elbingae⌋, nostro ex gymnasio litterario, anno Domini 1539, Aprilis 26.
Tuae Honorandissimae Celsitudinis observantissimus clientulus
⌊Gulielmus David⌋
| |
|