Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Erazm EUSTACHY
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 1 zachowanych: 1 + zaginionych: 0 1 | IDL 2688 | Erazm EUSTACHY do Ioannes DANTISCUS, Kaunas, 1543-11-27 | odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-01-25
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1599, s. 375- 378
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 1599, p. 378
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino gratiosissimo
Accepi litteras Vestrae Reverendissimae Paternitatis, in quibus scribit obtinuisse a sacra regia maiestate, ut a centum lastis salis teloneum liberum habeat, quod solet advehi ex Prussia Chronio versus Kawnam. Pro germano Vestrae Reverendissimae Paternitatis, generoso domino Georgio a Curiis, desuperque litteras concessionis sacrae regiae maiestatis emanatas et eius manu subscriptas mihi transmisit. Quibus acceptis, cum ea, qua decet, reverentia egi operam ad magnificum dominum thesaurarium terrestrem pro admissione illarum, cum sit consuetudinis, ut sine scientia domini thesaurarii quittantiae non admittuntur, per proprium servitorem mittendo Vilnam. Dominus thesaurarius grato animo id fecit et ita quittantia a Reverendissima Paternitate Vestra in favorem germani suum sortita est effectum et sal per me liberum a teloneo dimissum schedaque libera concessa est illi, cui negotium hoc germanus Vestrae Reverendissimae Paternitatis commisit. In quo negotio gratissime et ex animo servitium hoc paucum exhibui pro Reverendissima Paternitate Vestra.
Cuperem quidem in maioribus servitiis complacere Vestrae Reverendissimae Paternitati et illis, quibus Vestra Reverendissima Paternitas mandare dignabitur.
Tandem diutissime ac felicissime opto Vestram Reverendissimam Paternitatem valere.
Datum Kawnae, XXVII mensis Novembris anno Domini 1543.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis servitor Eustathius canonicus Vilnensis propria manu
| |
|