Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Observants convent in Löbau
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 2 zachowanych: 1 + zaginionych: 1 1 | IDL 7089 | Ioannes DANTISCUS do Martinus KYSZEWETER & Observants convent in Löbau, shortly before 1546-12-01 List zaginiony | List zaginiony, mentioned in IDL 3018: Redditae sunt nobis et gratiosissimae, et gratissimae litterae Dominationis Vestrae, quibus sane cognovimus Paternitatis Vestrae erga nos propensam et integram esse benevolentiam spemque futuram, maxime in elemosina nobis largiter missa, non nimis necessaria nobis, quam accepta. | | | 2 | IDL 3018 | Martinus KYSZEWETER & Observants convent in Löbau do Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1546-12-01 | odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-12-04
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, BCz, 1599, s. 757-758
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino ⌊Ioanni episcopo Varmiensi⌋, patri nostro gratioso atque faventissimo omni, qua decet, observatione
In manum
Post imprecationem longaevae salutis humillimam subiectionem.
Reverendissime in Christo Pater.
Redditae sunt nobis et gratiosissimae, et gratissimae ⌊⌋ Dominationis Vestrae, quibus sane cognovimus Paternitatis Vestrae erga nos propensam et integram esse benevolentiam spemque futuram, maxime in elemosina nobis largiter missa, non minus necessaria nobis, quam accepta. Agimus itaque pro tanto in nos pusillos Dominationis Vestrae amore quam maximas, ut quimus, gratias. Quas referre ex amussim haud possumus, satisfacturi tamen Paternitatis Vestrae Reverendissimae votis per tritetisimam(!) pro animabus defunctis, ut exoptatis atque peti{c}tis.
Nec persuasum sit Amplissimae Dominationi Vestrae umquam nos pervasisse dubitationem nonnullam de vobis, cum beneficia Paternitatis Vestrae in nos ubertim collata nullo umquam aevo sint intermoritura. Neque pro hisce solum ele{e}mosina in praesentia destinatis, verum perpe{c}tuo Dominationis Vestrae apud Deum in orationibus nostris (si quae sint) memores futuri.
His Reverendissimam Paternitatem Vestram corpore et spiritu salvum et incolumem in Christo imprecamur et peroptamus.
Datae ex conventu nostro Lubaviensi, prima Decembris anno Dominicae Incarnationis MDXLVI.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae sacellanus humillimus, frater ⌊Martinus Kyszeweter⌋ guardianus indignus una cum toto ⌊conventu⌋
Postscript:
Frater ⌊Stephanus Tobiae⌋, huius schedae scriptor, Reverendissimae Paternitati Vestrae salutem impertit plurimam.
| |
|