Correspondence between Dantiscus and Jan BEY
List
Database
Full text
Results found: 1 preserved: 1 + lost: 0 1 | IDL 963 | Jan BEY to Ioannes DANTISCUS, Uue-Kastre, 1533-06-20 | received [1533]-07-26
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 243, p. 253-256
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 301
|
Prints: 1 | AT 15 No. 318, p. 431-432 (in extenso; Polish register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 243, p. 256
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni episcopo Culmensi, domino ac fratri plurimum honorando
BCz, 243, p. 253
Reverendissime in Christo pater, domine et amice et frater honorande. Salutem et felicitatem.
Admodum gratae litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quas ad nos dare peramice voluit, fuere. Sunt enim testes Reverendissimae Dominationis Vestrae dudum vulgatae et undique praedicatae per orbem virtutis et omnis pietatis exemplar. Quod nostram, ut scribit, benevolentiam munificentiamque erga venerabilem dominum Leonardum Nidderhoff, fratrem nostrum carissimum, gratam Reverendissimae Dominationi Vestrae esse ac eundem, ut amemus, hortatur, profecto neutrum necessarium fuit. Nam quod illi praestitimus, debuimus et plus, quam possumus, illi volumus. Nam ita de nobis, taceo erga ecclesiam nostram singulosque status, optime meritus est, ut et illum potius quibuscumque nostris amicis commendatissimum esse et maxime Reverendissimae Dominationi Vestrae cupimus rogamusque, quodque ille de nobis praedicat, id totum virtuti illius ascribimus. Ceterum cum Reverendissima Dominatio Vestra studium suum et amorem nobis fraterne et perhumaniter et clementer offert, est nobis adeo gratum, ut nihil gratius contingere hac written over us⌈uscc written over us⌉ tempestate potuisset fatoque accidisse certe putamus. Unde fit, ut Reverendissimae Dominationi Vestrae dictus venerabilis dominus Leonardus nomine nostro negotia illi commissa coram referet. In quibus Reverendissima Dominatio Vestra illi plenam fidem ac nobis ipsi dare velit. Quem et Reverendissimae Dominationi Vestrae iterum atque iterum commendatissimum esse rogamus nec pluribus agendum ducimus, sed eius fidei et sinceritati committere singula voluimus et quidque idem egerit, id totum firmum inviolabiliterque servabimus et gratum ... illegible⌈...... illegible⌉ ratumque habebimus. Optime valeat Reverendissima Dominatio Vestra imperpetuum et nos coepto amore prosequatur, obsecramus, nos vicissim Reverendissima Dominatio Vestra fraterno vinculo obstringet.
Rapti ms. u(!)
⌈ii ms. u(!)
⌉m ex arce nostra Werbeke(n), ipso die Veneris post Viti, anno Salutis millesimo quingentesimo tricesimo tertio.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae bonus frater Ioannes episcopus ecclesiae Tarbatensis
| |
Texts where mentioned Jan BEY Results found: 1 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 446 | Leonard NIEDERHOFF to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1533-03-24 |
|