Correspondence between Dantiscus and Mikołaj KRAPITZ Jr
List
Database
Full text
Results found: 4 preserved: 3 + lost: 1 1 | IDL 7030 | Ioannes DANTISCUS to Mikołaj KRAPITZ Jr, Brussels, 1531-10-07 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 724: Accepi Reverendissimae Paternitatis Vestrae litteras 7 Octobris ex Bruxellis datae | | | 2 | IDL 724 | Mikołaj KRAPITZ Jr to Ioannes DANTISCUS, Kulmsee (Chełmża), 1531-12-06 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 67, f. 102
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), f. 448
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 67, f. 102v Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Iohanni Dei gratia episcopo ecclesiae Culmensis⌋, dignissimo domino suo gratiosissimo
Accepi Reverendissimae Paternitatis Vestrae ⌊⌋ 1531-10-07⌊7 Octobris1531-10-07⌋ ex ⌊Bruxellis⌋ datas, reddi quibus optat desideratque certior de his, quae modo fiunt in Paternitatis Vestrae Reverendissimae canonicatu illo Warmiensi aut, si quid gravius emerserit, ut per me significetur. Hercle, mihi in hunc cognitum diem cognitum est nihil praeter ea, quae prius scripsi. Verum, ut voluntati mandatoque Paternitatis Vestrae Reverendissimae satisfacerem, illico nuntium meum proprium ⌊Warmiam⌋ ad venerabilem dominum ⌊Ioannem Cymmerman⌋ direxi, rogans dominationem suam, quatenus me de statu et condicione modo vertenti canonicatus et praebendae Reverendissimae Paternitatis Vestrae certiorem reddat. Quod credo ⌊dominationem suam⌋ ob intuitum Paternitatis Vestrae Reverendissimae minus invitum facturum. Quamprimum de omnibus et singulis per ⌊eundem⌋ edoctus fuero, velocissime faciam Paternitatem Vestram Reverendissimam per litteras meas scire, quae intellexerim in detrimentum et iacturam vergere Reverendissimae Paternitatis Vestrae. Quae utinam felicissime diu valeat et ad ⌊ecclesiam⌋ sponsam suam secundis veniat velis.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae humilis capellanus ⌊Nicolaus Crapicz⌋
| | 3 | IDL 3523 | Mikołaj KRAPITZ Jr to Ioannes DANTISCUS, Kulmsee (Chełmża), 1531-12-26 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 1595, p. 375-376
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), f. 462
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 376
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino ⌊Iohanni⌋ Dei gratia praesuli Culmensi dignissimo etc., domino suo gratiosissimo
BCz, 1595, p. 375
Post servitiorum meorum propensissimam recommendationem. Reverendissime atque clarissime praesul, domine gratiosissime.
Litteras mihi per dominum Ioannem Czimerman in negotio praebendae et canonicatus Warmiensis missas his inclusas mitto Vestrae Reverendissimae Amplitudini ad oculum legendas. Ex his namque Reverendissima Dominatio Vestra liquide intelliget, quomodo negotium in hunc diem dependeat. Faxit Optimus Maximus, ut iam deinceps pacifice ac quiete hanc praebendam cum canonicatu Reverendissima Paternitas Vestra possideat: pro et ad impetrandum consequendumque amplissimum simulque locupletissimum Warmiensem Vestrae Reverendissimae Amplitudini episcopatum in futurum pro maiori decore status episcopalis, praet(ere)a iuxta voluntatem Vestrae Reverendissimae Amplitudinis misi etiam copiam litterarum on the margin⌈litterarumlitterarum on the margin⌉ venerabilis domini Ioannis Czimerman domino Stanislao Borek rogans, ut mihi quantocius rescriberet. Quae si videntur expedire me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ posse illic Warmiae ad canonicatum et praebendas praedictas congrua, ego revera nec impensis nec opera parcam ob Reverendissimam Dominationem Vestram, quae utinam secundis velis sane et fauste ad ecclesiam suam redeat quam citissime. Meque Reverendissimae Amplitudini Vestrae deditissimum offero orans humillime inter capellanos connumerari suos.
Ex ⌊Colmensehe⌋, ipso die sancti Steffani anno XXXI supra M-m et D-m.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis humillimus capellanus ⌊Nicolaus Crapicz⌋
| | 4 | IDL 3528 | Mikołaj KRAPITZ Jr to Ioannes DANTISCUS, Kulmsee (Chełmża), 1532-03-13 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 1595, p. 391-394
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 44
|
Prints: 1 | AT 14 No. 135, p. 209-210 (in extenso; Polish register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1596, p. 391
Debitam dedito servitio oboedientiam.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Non potui celare secretum, quod mihi ab integerrimo amico, canonico quodam Warmiensi, 26 Februarii communicatum est his verbis:
„Binas a Dominatione Tua accepi litteras, quibus cupit certior fieri ac ex me intelligere, si sunt hic aliqui, qui velint reverendissimum ⌊dominum Culmensem⌋ supra praebendam Warmiensem molestare. Huc usque nihil hic actum est. Hoc certo scio dominum ⌊Alexandrum Sculteti⌋ in ⌊urbe⌋ praebendam hanc Warmiensem per procuratorem suum pro se impetrasse. Non dubito, quin lis reverendissimo ⌊domino Culmensi⌋ per ⌊eum⌋ moveretur, nisi ⌊regiam maiestatem⌋ timeret, quae dominum Culmensem ab omnibus inquietationibus tutare potest”.
Reverendissime Domine. Negotium hoc in hunc diem mihi, hercle, sepultum erat. Cum tamen et antehac frequentius litteris meis dominos canonicos Warmienses, fautores meos singulares, rogaverim, huiusmodi scire posse, quae nunc in lucem prodiere, aut eos hoc ipsum ignorasse, aut noluisse prodere, aestimo. Cum autem nunc sciam, curabo et iam diligentius, ut intelligere possim, quae istic circa ecclesiam Warmiensem in hoc negotio posthac agentur. Cognita autem re gesta, non differam scribere venerabili domino ⌊Stanislao Borgk⌋ omnis rei even progressum. Itaque namque a me faciendum desiderat per scripta sua humanissima 21 Ianuarii ad me data.
Quod reliquum est, Reverendissima Paternitas Vestra oro dignetur scire nullam tam rem esse neque parvam, neque magnam, quam non sim causa Reverendissimae Paternitatis Vestrae fidelissime et constantissime obiturus. Quam feliciter diu valere et citius secundum voluntatem ad sponsam suam Sanctae Trinitatis ecclesiam venire plurimum exopto.
Ex ⌊Colmensehe⌋, XIII Martii anno a Christo nato M-o D-o XXXII-o.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae capellanus ⌊Nicolaus Crapicz⌋
| |
Texts where mentioned Mikołaj KRAPITZ Jr Results found: 7 IDL, 0 IDP, 1 IDT 1 | IDL 3476 | Hieronymus AURIMONTANUS (GÜRTLER von Wildenberg) to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1530-04-24 | 2 | IDL 891 | Felix REICH to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1533-02-08 | 3 | IDL 957 | Leonard NIEDERHOFF to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1533-06-02 | 4 | IDL 1213 | Wojciech KIJEWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1534-08-15 | 5 | IDL 1225 | Kulm (Chełmno) Chapter to Ioannes DANTISCUS, Kulmsee (Chełmża), 1534-09-26 | 6 | IDL 1836 | Ioannes DANTISCUS to Tiedemann GIESE, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1538-03-01 | 7 | IDL 2319 | Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUS, Wieliczka, 1540-06-10 |
1 | IDT 170 | Deed of gift for Jerzy GŁUCHOWSKI Löbau (Lubawa) 1537-10-29 |
|