Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Hieronymus VIETOR
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 4 zachowanych: 3 + zaginionych: 1 1 | IDL 505 | Hieronymus VIETOR do Ioannes DANTISCUS, Vienna, [1530]-06-19 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, UUB, H. 154, k. 19-20
| 2 | regest z ekscerptami język: łacina, angielski, XX w., CBKUL, R.III, 30, Nr 14
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), k. 166
|
Publikacje: 1 | DE VOCHT 1961 Nr DE, 91, s. 57 (angielski regest) | 2 | MEJOR 1997 Nr 1, s. 152-154 (in extenso; polski przekład) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Ornatissimo ac Eloquentissimo Viro ⌊serenissimi regis Poloniae⌋ Oratori, domino suo perpetuo observando apud ⌊Augustam⌋ ⌊Ioanni Dantisco⌋
⌊Augspurg⌋
Ornatissimo atque disertissimo serenissimi regis Poloniae Viro Legato Ioanni Dantisco ⌊Hieronymus Vietor⌋ plurimam salutem.
Licet nihil litterarum uterque alteri complusculis iam abhinc annis de more obtrusimus, prohibebamur enim mihi sic usu venit prorsus sive perlongo itinere sive erratica sede seu maxime subcommodo tabellione tamen humanitas tua, consuetudo, amor, vicinitas, Ornatissime Vir, commoneant, praecipue tum in nuntium optatum praeter spem incidi, qui nostram antiquam amicitiam fere collapsam, ex animo deletam, cum in hunc usum epistulae, absens absenti sermonem ut faciant, quasi nosti, inventae redintegrem, obfirmem. Quamvis te, ut rumusculus tenellus ora quorundam pervolitet, ad summa fastigia non tantum honorum, verum etiam ut dignitatis vox scilicet episcopus oculis subiicit onerum emersisse. Quae profecto Tuam Humanitatem iam inde a prima aetatula expectarunt, delegerunt, postularunt. Quae profecto nemini omnium, si modo esset fama constans, aequius te obtingere. Illa si virtutes, mores, ingenium, philosophia et humana et Christiana, facilitas, iuvandi studium, haec sincere excutienda quae omnia ex te tanquam ex speculo opposito emicant, refulgent. Ex quo quaeso angulo toto Sarmatico peteres haec, quae quasi catervatim divinitus omnino, meo quidem iudicio conflata abstrusaque in te uno conspiciuntur. Unde unus conspiceris plurimus regiis obsitus negotiis indefatigabili fessus opera apud invictissimum totius ⌊Europae⌋ monarcham nimirum res regis fortissimi gravissimas exponis, evolvis, id quod fetura tua elegiaca nuper protrusa indicat in navigium terris advertere, ut ratio litterarum vocat, festinem in ornamentis Tuae Humanitatis, ut suspicor, accessis moram necterem diutius, post fortassis copiosius, ubi certior factus. Interim precor hoc excellentissimum munus felix sit, feliciusque praecessoribus sanctius ut apud te iam dudum constituisti, administres piissime, purissime finias, tradas veluti per manus successori. Autem mei meorumque liberorum, qui se summo suo obsequio plurima felicitate impertiente Tuae Humanitatis credunt, memor ex more tuo persistas, misere rogito. Illa et animus noster mirum in modum attentus in spe est, in aliqua parte felicissimi, ni fallar, successus tui ut olim haerere.
Postremo hoc unum ex te, candidissime Dantisce, pro veteri nostra amicitia effalgito . Quicquid novi libelluli vel Romani vel Germanici apud vos partum fuerit, quod ad cudendum nummos peraccommodum foret, mihi id quoad possis celerrime admissites aut a pedibus ⌊regiae maiestatis⌋ aliove cito, ut ita loquar, literifero, puta, ut fuit libellus perexiguus de ingressu ⌊caesaris⌋ ⌊Augustam urbem⌋ aut quicquid ratum fuerit in tam inclitissimo frequentissimo comitio mihi, o amicissime, communica quoniam officina mea operam suam abutitur. Hoc paene animo effluxisset, si ⌊Viennam⌋ commigraturi nostris conducticiis modo ne sorderent, exciperem, deprecor, rescribas meque Tuae Humanitati traditum ut soles habeto.
Raptim ⌊Viennae⌋, 13 Calendas Iulii. etc.
| | 2 | IDL 1611 | Hieronymus VIETOR do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1537-03-30 | odebrano [1537]-04-07
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, AAWO, AB, D. 4, k. 101
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: niemiecki, XX w., B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), k. 425
|
Publikacje: 1 | MEJOR 1997 Nr 2, s. 155-156 (in extenso; polski przekład) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Colmensi⌋ et administratori ⌊Pomezaniensi⌋, domino et patrono meo observantissimo
Amplissime Praesul, domine colendissime.
Non multis transactis diebus ratio domini ⌊Hieronymi Cingularii⌋, palestrae litterariae Colmensis ad typis excudendum per grammatophorum mihi oblata est. Quae, nescio quo pacto, tot cicatricibus ex incuria scatebat, ut mecum non parum dubitabam, an submitterem praelo, an non. Sed forte fortuna contigit, ut boni viri domino ⌊Hieronymo Cingulario⌋ olim magna consuetudine coniuncti et adiuvandi studio propensi in aedes meas se contulerunt. Qui, ubi aliquantulum delirabat amussis, aequa litura mendas deleba<n>t, et ego mea pro virili imprimendi laborem subivi. Nullum onus possit esse tam arduum, quin Vestrae Reverendissimae Dominationis gratia sedulo sum sublatus. Si quid errat<u>m commissum est, hoc ut assignetur, efflagito, denuo stanneis characteribus edere sum paratus, ut Vestra Reverendissima Dominatio hanc meam operam (etsi exiguam) Vestrae Reverendissimae Dominationis totam esse obnoxiam intelliget.
Valeat Vestra Reverendissima Dominatio feliciter in Christo, qui ut omnes conatus Vestrae Reverendissimae Dominationis secundare vellet, ex animo precor.
Datum ⌊Cracoviae⌋ 30 die Martii anno Domini 1537.
{Reverendissimae} Vestrae Reverendissimae
Dominationi
deditissimus ⌊Hieronymus Vietor⌋ typographus Cracoviensis
| | 3 | IDL 6489 | Hieronymus VIETOR do Ioannes DANTISCUS, 1539, beginning of July List zaginiony | List zaginiony, mentioned in IDL 3869: Ex tuis litteris nuper accepimus, quibus modis Paraenesis nostrae imprimendi laborem susceper[as]. Praescribisque, quantum tibi numerari debeatur | | | 4 | IDL 3869 | [Ioannes DANTISCUS] do [Hieronymus VIETOR], Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1539, end of July |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | brulion język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 7, k. 78v (c.p.)
| 2 | kopia język: łacina, XX w., B. PAU-PAN, 8243 (TK 5), a.1539, k. 37v
|
Publikacje: 1 | CEID 1/2 Nr 78, s. 272-273 (in extenso; angielski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Honorabilis in Christo dilecte.
Ex tuis ⌊⌋ nuper accepimus, quibus modis ⌊⌋ nostrae imprimendi laborem susceper[as]. Praescribisque, quantum tibi numerari debeatur, verum hoc
negotium tecum transigendum domino ⌊Georgio Hegel⌋ ⌊⌋. Is a te ducenta exemplaria ea lege redimet, ut pro quattu[or] quaternionibus, quemadmodum in usu est, et
a bibliopolis passim venduntur, grossum unum solvet. Addet et residuum usque ad viginti per XXX grossos florenos. In eo tibi accedent floreni tres et decem grossi pro membraneo exemplari.
Pannum, quem pro veste petis, pro veteri nostra in te benevolentia ad commendationem eximii domini doctoris ⌊Hosii⌋ tibi paulo post mittemus.
Vale.
Ex arce nostra ⌊Heilsberg⌋, ... Iulii MDXXXIX.
| |
Teksty związane z Hieronymus VIETOR
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 1 zachowanych: 1 + zaginionych: 0 1 | IDT 693 | Hieronymus VIETOR, epigram to the Youth ca. 1539-07 | Publikacje: 1 | DANTISCUS 1539 (AD IUVENES SAECULI HUIUS) s. [2] not numbered after p. Iiii (in extenso) | 2 | JANOCKI 1753 s. 71 (in extenso) | 3 | WISZNIEWSKI 1844 s. 249 (in extenso) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
In quibus hoc aevo CHRISTI respublica nutat
Multorum vario turbine corda quatit.
Quo possis igitur fugienda relinquere, cautus
Et sectanda sequi, dent tibi lecta, viam.
A qua ne titubans dementis opinio vulgi
Te trahat, intendas Argus Panoptes mythological figure, one of the Gigants, guardian of the heifer-nymph Io⌊ArgusArgus Panoptes mythological figure, one of the Gigants, guardian of the heifer-nymph Io⌋ ut esse queas.
Atlas one of Titans of Greek mtyhology; he supported the heavens on his shoulders⌊AtlantisAtlas one of Titans of Greek mtyhology; he supported the heavens on his shoulders⌋ fuge, sed qui nunc crevere, nepotes,
Pectora nam pubis reddere caeca solent.
Quae contacta semel iaculum letale reservant,
Vera salus animae quo vitiata perit.
Hieronymus Vietor (Hieronymus Büttner) (*1480 – †1546/1547), from 1518 owner of one of the largest modern printing houses in Cracow, previously head of a printing house in Vienna; bachelor of Arts at Cracow University (1499); typographer of the royal chancellery of Sigismund I Jagiellon (SZWEJKOWSKA, p. 80-82; KAWECKA-GRYCZOWA, MAŃKOWSKA, p. 325-357)⌊Hieronymus VietorHieronymus Vietor (Hieronymus Büttner) (*1480 – †1546/1547), from 1518 owner of one of the largest modern printing houses in Cracow, previously head of a printing house in Vienna; bachelor of Arts at Cracow University (1499); typographer of the royal chancellery of Sigismund I Jagiellon (SZWEJKOWSKA, p. 80-82; KAWECKA-GRYCZOWA, MAŃKOWSKA, p. 325-357)⌋
|
Teksty ze wzmianką o Hieronymus VIETOR Results found: 8 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 5618 | Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1537-03-21 | 2 | IDL 1629 | Ioannes DANTISCUS do [Georg HEGEL?], Löbau (Lubawa), 1537-04-17 | 3 | IDL 2129 | Ioannes DANTISCUS do Tiedemann GIESE, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1539-04-01 | 4 | IDL 2167 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1539-06-20 | 5 | IDL 3867 | [Ioannes DANTISCUS] do [Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS)], Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1539, end of July | 6 | IDL 4158 | Ioannes DANTISCUS do Georg HEGEL, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), [1539]-08-01? | 7 | IDL 4590 | Georg HEGEL do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1544-04-12 | 8 | IDL 3025 | UNKNOWN do Ioannes DANTISCUS, s.l., [1546/1547, after 1546-09-25] (poetical letter) |
|