Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine et fautor gratiosissime.
Salutem et quicquid a me proni obsequii pro desiderio Reverendissimae Paternitatis Vestrae praestari potest.
Accepto hoc capitaneatu Lucoviensi a ⌊rege⌋ nostro clementissimo id ago, ut principi tum etiam mihi benignum procuratorem geram, in quo constabiliendo mihi praesertim, homini nihil minus quam rei domesticae gnaro, multa desunt, prae ceteris vero in propaganda equirea tanta equarum penuria laboro, ut longo labore quaesitas nullo aere consequi potuerim. Consultum mihi est, ut hac parte uterer munificentia Reverendissimae Paternitatis Vestrae, consultum autem ab amicis multa de singulari benignitate Reverendissimae Paternitatis Vestrae praedicantibus atque perhibentibus tantam illi esse equarum copiam, ut facile citra dispendium bono amico impartiri possit. Proinde tametsi non ignorem me non adeo esse meritum de Reverendissima Paternitate Vestra, qui honeste petere tantum liberalitatem ab ea possim, quia tamen animus est, si quando opera mea, praesertim apud ⌊iuniorem principem⌋, dominum nostrum clementissimum, aliquo usui esse poterit, me totum votis et desiderio Reverendissimae Paternitatis Vestrae exponere tanto audentiore animo ad illam confugio, rogans, velit me vel una equa in rem domesticam iuvare. Si placuerit petitioni meae satisfacere, peto, dignetur id quicquid erit, consignare per praesentium latorem in manus domini ⌊Stanislai Costka⌋ ⌊Prussiae⌋ thesaurarii. Ego autem, ut dictum est, omni officio id munificentiae respondere curabo.
Novi nihil est, quod Reverendissimae Paternitati Vestrae sit a me scribendum. Id unum tacere nolo ⌊principes nostros⌋ clementissimos, optime esse incolumes. Utinam tam secunda aura fruentur perpetuo.
Ex ⌊Moscis⌋ certi nihil habemus. Nuntiatur multorum litteris ⌊eos⌋ vindictam moliri, non desunt tamen, q[ui] significant eos iam tantum animi demisisse, ut poenis pacem ambire elig[ant] quam bellum demum experiri. Utinam resipiscant. Quid horum futurum est, breve tempus docebit.
His me et deditissima obsequia mea gratiae et favori Reverendissimae Paternitatis Vestrae commendo, vehementer optans, Dominus noster Ihesus illam diu sospitem et incolumem conservet.