Accepimus ⌊⌋ Reverendissimae Paternitatis Vestrae, ex quibus satis liquido intelleximus negotium, de quo paucis exactis diebus versatum est in causa cuiusdam citharoedi in adulterio, prout fertur, deprehensi. Quomodo ⌊consules civitatis Merienburgensis⌋ ob excommunicationis contemptum ex officio eorum de eodem sumpserunt supplicium et secundum iuris rigorem lictori poena afficiendum commiserunt, quod quidem Reverendissima Paternitas Vestra secundum strepitum iuris et legum factum esse suis scriptis allegare dignata est. Memini enim dubium nobisque constant huiusmodi legum persuasiones, tamen meo iudicio iura et statuta apud nostrates disponunt, quod si aliquis excommunicationem levipendendo excommunicatione aggravatus fuerit et admonitionibus ecclesiasticis parere et obtemperare recusaverit, in malo suo proposito ultra unum annum perseverando, extunc talis in vincula praesertim impossessionatus et carceres coniici debet. Et tamdiu in illis detineri, quovisque per fidedignos fideiussoria cautione se obliget satisfacere pro eo, quod accusatus fuerit, bonaque fide promittant eundem numquam proterve quicquam contra canonum dispositionem attentaturum, sed iuribus et mandatis omnibus, quomodocumque de ipso disposuerint, semper obsequi et oboedire.
Cum itaque nullum facinus impunitum esse oportet, prout nos in hac re sentimus, consultius nobis visum fuisset, quatenus praefati ⌊consules⌋ parum quidam lentius in causa huismodi festinassent et de hac scelerum perpetratione prius illos, qui arci praesunt, quibus etiam maior facultas est credita et commissa, certiores reddidissent, consilium ab illis expostulando, ubi tandem habita et accepta matura deliberatione ac diligenti informatione secundum demer[i]tam culpam nulla facti suspitione neque alicuius reprehensione obstante ad executionem supplicii sine aliqua contradictione procedere potuissent. Manifestum enim est non omnia semper feliciter seu prospere evenire. Quae inconsulte saltem secundum iuris severitatem et arduum rigorem peraguntur summum enim ius summae malitiae quandoque ascribitur. Legum etiam severitas benigna quadam clementia venit temperanda.
Significavimus etiam scriptis nostris generoso domino ⌊Stanislao Kostka⌋ et cetera vicesgerenti ac partes nostras tuenti, quatenus praefatum citharoedum in arc[e] nequaquam fovere permittat et quid praesertim in negotio hoc erit agendum, illi diligenter commisimus. Praetere[a] nos quomodocumque negotium praesens per ⌊consules⌋ p[rae]fatos coram iudicio eorum actum sit, intuitu Reverendissimae Paternitatis Vestrae et propter mutuam benevolentiam, quae inter n[os] hucusque semper fuit, hanc ignoscimus illis culpam et condonamus admissum neque illis quicquam succensere volu[mus]. Ita tamen, ubi aliquando simile vel ardioris curae se neg[otium] obtulerit, prius arcis praefectos consulant, quorum insti[tuto] et persuasione negotium suscipiant et ulteriori executioni demandet. Nos enim illos semper benigno favore proseq[ui] volumus et ne quid damni vel dispendii in illos comp[e]tere possit, sollicitare sum{m}us propensi.
Et cum hiis Reverendissima Paternitas Vestra prospera ac incolumi valetudine val[eat]. Nos, donec superstitem sinant esse superi, Reverendissimam Paternitatem Vestram perpetuo amare et eidem inservire non desinemus. Nos etiam eodem, prout sedulo facere dignata est, amore prosequi non praetermittat.