» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #991

Leonard NIEDERHOFF to [Ioannes DANTISCUS]
Frauenburg (Frombork), 1533-08-10


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 67, f. 215-216

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 339-340

Prints:
1AT 15 No. 395, p. 541-543 (in extenso; Polish register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine mi observandissime.

Studia mea, uti sunt Reverendissimae Dominationi Vestrae optimo iure debita, ita et sunt Reverendissimae Dominationi Vestrae paratissima. In negotio reverendissimi domini mei episcopi Tarbatensis iam apud Reverendissimam Dominationem Vestram nihil laboro, nam certe mihi persuasum habeo, omnia satis superque coram interlocutum esse ac negotium ipsum ut non minimum tam pro religione quam etiam pro bono patriae Reverendissimae Dominationis Vestrae fore commendatissimum. Ceterum quod personam meam in hoc attinet et ubi affirmaveram, antequam vellem ita faciliter religionem atque optimam, ut puto, condicionem totius patriae, taceo regni, in discrimen poni, me potius ipsummet rem in humeros recepturum et imprimis praesidia regni Magnique Ducatus Lituaniae etiam si non alia consilia auxiliaque quaesiturum. Nam, hercule, detestandum foret rem tam arduam et magnam debere diligenti ac extrema , defensione carere etc. Quam rem Reverendissima Dominatio Vestra perpense altius cogitans, non modo pro solita sua erga me clementia, sed et pietate in patriam ac religionem singula perpendens, tandem prudentissime discussit et de hoc cum summis viris ac proceribus regni consulturam gratiose suscepit. Ut autem Reverendissima Dominatio Vestra hanc claram mentem meam esse intelligere dignetur, oro. Credo dignissimum obsecroque omnibus modis, ut revererendissimus dominus Tarbatensis in suo statu conservetur et ut forti bonoque animo sit, quibus potero mediis et consiliis, sicuti a Reverendissima Dominatione Vestra edoctus, suadebo, quandoquidem virum undique bonum ac omnibus aut multis saltim in patria carissimum ac ingenii dotibus praeditum reverendissimam dominationem eius scio. Nec video quempiam, qui melius dexteriusque rem illic aut virtute ac fide (accedente auctoritate regni) agere possit, non dico potentia aut armis, verum ubi reverendissima dominatio eius nollet, uti litterae reverendissimae dominationis eius moliuntur, tunc quempiam alium ex regno potentia ac auctoritate splendidum petendum, obtinendum, sanctum aestimo, qui etiam beneficio aliquo digno ecclesiastico reverendissimam dominationem eius in regno provideret. Tunc ego ad hoc omnibus viribus meis cooperabor. Si autem regiae maiestati ac proceribus utriusque status regni visum est de mea persona et exiguitate et id a me exigent, defensionemque indubitatam promittent, ego in religionis et patriae tuitione lubens etiam vitam impendam ac apud reverendissimum dominum Tarbatensem id, quod offert, agam, quamvis multa sunt hic ardua, quae et vires meas superant, tamen Deo fatisque committenda. Haec perstringere denuo volui, et si res aliter cedat, ego, quod potui, feci et hi, qui maxima potuerunt et noluerunt, sibi imputant, quia oblatam salutem suam ac multorum contempserunt. Nam res nostra tunc agitur, paries cum proximi etc.: hic sus Minervam.

Vidi in Reverendissima Dominatione Vestra unicum praesidium auxiliumque et id apud Reverendissimam Dominationem Vestram me pluribus urgente nec verbo Reverendissima Dominatio Vestra mihi respondit. Nunc iterum, quando expistula non erubescit, audacius oro, ut Reverendissima Dominatio Vestra bonum ver[bum] mihi faciat, quod reverendissimo domino Tarbatensi respondeam. Mitto praesentibus Reverendissimae Dominationi Vestrae litteras gratiae regiae maiestatis super iure patronatus in ecclesia Warsoviensi in favorem meum reverendissimo domino meo episcopo nunc Plocensi concessas, qui cum mihi gratiosissimus dominus et magnus benefactor est, voluit, ut nihil curae de ea gratia mihi esset, sed reverendissima dominatio eius patrocinari cum reverendissimo domino meo et clementissimo patrono episcopo Cracoviensi sineret, quod ita me facturum praesumpsi fecique. Quando autem iam pluribus annis exspect<ta>iva exspectat re et nomine et illam magnis impensis ac laboribus conquisivi, ut reverendissimo domino meo Plocensi constat, scioque, quantum Reverendissima Dominatio Vestra apud reverendissimam dominationem eius potest, ita ut nemo melius Reverendissimae Dominationis Vestrae me iuvare poterit. Ideo oro et obsecro Reverendissimam Dominationem Vestram, ut tandem in commodum meum cedat et praesertim nomen recipiat et si id in personam meam non, saltim ne alicuius alterius ad placitum Reverendissimae Dominationis Vestrae ac reverendissimi domini mei Plocensis, quibus id totum una mecum commendo dedoque diligentissime, ita ut tamen cum aliquo lucro meo fiat. Non lateat Reverendissimam Dominationem Vestram praecedenti die, quae erat Sabbati, cum huc ad ecclesiam rediissem, possessionem canonicatus et praebendae, post obitum olim Achatio Frundt piae memoriae vacantis, datam esse nullis iuribus aut procuratore habitis nobili N. Conopaczky, filio magnifici domini palatini Pomeraniae ideo, ut ianua praecluderetur alio et nescio ad quid poclebandum. Sapienti satis.

Vellem rogoque, ut Reverendissima Dominatio Vestra aliquando cogitare de fratre suo, si illum ecclesiasticum fieri vellet, etiam de parochiali Gdanensi lente festinaret. Nam si ipsa modo exigua est, potest in futurum cresce{de}re et si Reverendissima Dominatio Vestra, ut coram dixi, experiretur cum alio fido procuratore, quem puto illum sacerdotem Stephanum parvum futurum, aut si vult Reverendissima Dominatio Vestra, perscribam amicis Lypsum, ut aliquis dignus loci illius haberi possit.

Oleum macis pro fratre meo iterum ad probam mihi mittere oro. Curabit ille, ut simile habeamus.

Fertur hic per venerabilem dominum Snellenberg, qui se Reverendissimae Dominationi Vestrae de alto et basso commendat, illustrem comitem de Nassow per caesarem in regem Daciae constitutum et omnibus civitatibus Germaniae Inferioris demandatum esse, Gelrigae XX milibus lanceariorum habere ac classe una venire. Audita refero, ideo lubentius, quod illum Reverendissimae Dominationi Vestrae magnum amicum scio, utinam ita vera forent ac nobis tandem non obessent.

Si reverendissimus dominus Warmiensis huc ad diem Assumptionis Mariae venerit, nescio, an cum reverendissima dominatione eius aliqua aut saltim pauca in negotio Livonico conferam.

Constitui post Octavam ire in Gdanum, si Reverendissima Dominatio Vestra illuc mihi nonnihil agendum demandare voluerit, id in sua habet Reverendissima Dominatio Vestra potestate, ego quoque me illi subicio. Ut quoque celeri calamo ac prolixitate indulgere ac boni consulere dignetur, etiam si ad nauseam sit, oro, quandoquidem me id cum Bacho facere oportet spiritu. Valeat Reverendissima Dominatio Vestra. Cui me unice commendo et dedo.

Ex Warmia, X Augusti anno MDXXXIII.

Reverendissimae Dominationis Vestrae Leonardus Niderhof[f] obsequentissimus