Rediens ex terra Culmensi non potui me continere, quin non visitarem litteris meis Reverendissimam Paternitatem Vestram. Nobilitas - amici mei - ⌊terrarum Prussiae⌋ dicunt fidissima obsequia sua Reverendissimae Paternitati Vestrae, quae ut semper fuit ita et nunc est magni nominis et memoriae apud eosdem perpetuoque manebit. Dominum Deum precantur pro diuturna et faustissima salute Reverendissimae Paternitatis Vestrae.
Dominus ⌊Nypczycz⌋ brevi constituetur apud Reverendissimam Paternitatem et ea nova, quae volui scr[ibe]re, fusius et abundius dicet, quia praesens fuit, et mihi communicata sunt per dominum ⌊thesaurarium terrarum Prussiae⌋, optimum servitorem et amicum Dominationis Vestrae, qui se commendat cum omnibus fortunis Reverendissimae Paternitati Vestrae. Vadit dominus ⌊Nypczycz⌋ missus a sacra ⌊maiestate regia⌋ ad dominum ⌊principem⌋ in causa et negotio ⌊domini thesaurarii⌋, quod accidit Pomesaniae etc., et credo, quod conveniat cum domino ⌊Nypczycz⌋ apud Reverendissimam Dominationem Vestram ⌊Ilspergi⌋ vel in ⌊Allenstein⌋.
Instinctu et instigatione ⌊Allexandri⌋ nondum accepi finem in negotio meo cum ⌊Quirino Galler⌋, Reverendissima Dominatio Vestra, tamquam dominus et praesul meus, velit scribere sacrae ⌊maiestati regiae⌋ cum omni diligentia, quod dignaretur adhuc scribere ⌊sanctissimo domino nostro⌋ et ⌊cardinali Sanctorum Quattuor protectori regni⌋, quod sollicitaret apud suam sanctitatem, quod silentium ⌊Quirino⌋ imponeretur, et ego, quod permanerem in beneficiolis meis quietus, quae iam multis annis possideo etc. Nil aliud accepi pro obsequiis meis, quae praestiti a 37 annis, quam ista beneficia etc. Reverendissima Dominatio Vestra tamquam prudentissimus dominus dignabitur melius
et consultius scribere, quam ego eandem Reverendissimam Paternitatem Vestram informare possem.
Velit, oro, reverendissimo domino ⌊episcopo Chelmensi vicecancellario regni⌋ diligenter negotium commendare et litteras, quod expedire et scrib[e]re ad curiam Romanam digneretur. Mitto iterum alios 20 ducatos domino ⌊Czarnkowski⌋ et iam 40 exposui, quos maluissem dist[ri]buisse et dedisse fratribus meis, sed cum ita dominus ⌊Allexander⌋ voluit, oportet me et fratres meos patienter ferre. Intellexi ex litteris domin[i] ⌊Czarnkowski⌋, quod ⌊Quirinus⌋ fuit optime contentus et voluit omnia facere, nisi nunc iterum eum misit ⌊Allexander⌋ ad curiam instigasset et sibi persuasisset, quod non cessaret etc., qui nond[um] ex ⌊Gdano⌋ rediit. Credo, si quid accepit pro focaria ex cu[ria] Romana, quod redeundo aperiat.
Cum his me commendo et ho[c] negotium Reverendisimae Paternitati Vestrae, quam dominus Deus dignetur diu sospitem et felicem in omnibus reddere, dominum assiduis precibus oro. Venit mihi obviam frater meus ⌊Nicolaus⌋ eundo a Reverendissima Paternitate Vestra, qui d[ixit] mihi Reverendissimam Paternitatem Vestram brevi missuram ad aulam enixe percon[tatum], velit eidem committere et dare litteras meas, quod easdem dare ad manus domini Hosii. Nam in eisdem mitto 20 ducatos et litteras domin[i] Czarnkowski, quas ⌊Romam⌋ transmittere debet cum aliis litteris prius expeditis. Quod si non inerit vel non miserit Reverendissima Paternitas Vestra ⌊Cracoviam⌋ suum, tunc cursor meus iter continuab[it] litteris acceptis a Reverendissima Paternitate Vestra Cracoviam. Mallem tamen, quo[d] servitor Reverendissimae Paternitatis Vestrae iret propter pecuniam, quam mit[to] in litteris inclusam. Mitto duos servitores, equitem et cursorem, quod si suum miserit servitorem Reverendissima Paternitas Vestra, tunc uterque ad me redibit. Sin vero non, tunc cursor continuabit iter ⌊Cracoviam⌋ et equester ad me redibit.
Dabit veniam Reverendissima Paternitas Vestra, quod [ita]
ad eandem audacter scribo et committo fatis tamquam integerrimus servitor eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae. Nihilque est apud me, quod non esset totum et integrum pro Reverendissima Dominatione Vestra, nisi ut sciam mentem, voluntatem paratus sum omnia subire et iterum atque iterum commendo me gratiae eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae.