Letter #979
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKILöbau (Lubawa), 1533-07-17
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW, BOZ, 2053, TG 16, No.1877, f. 52v
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Petro Dei gratia episcopo Cracoviensi etc. et regni Poloniae vicecanc paper damaged⌈[vicecanc]vicecanc paper damaged⌉ellario, domino meo colendissimo.
BNW, BOZ, 2053, TG 16, No.1877, f. 51r
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi colendissime. Post paper damaged⌈[Post]Post paper damaged⌉ obsequiorum meorum et mei ipsius ex corde commendationem.
Applicuit huc pridie, postquam oppidum meum, quod mihi fuit potissimum, Lubavia, exustum fuerat, singularissimus frater meus dominus Nibschicz qui me in hoc maerore de mente et solita Dominationis Vestrae Reverendissimae erga me propensione et benevolentia certiorem abunde reddidit atque etiam non parum exhilaravit. Habeo, quas possum, inops et afflictus sacrificulus, Dominationi Vestrae Reverendissimae gratias, quod mei adeo benignam curam et accessionis meae habet rationem, quae me mihi in his meis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ calamitatibus totum restituit. Non desum neque mihi ipsi hactenus apud istos hic nostros dominos et civitates defui, ut si sic se offerret in re Varmiensi occasio, quo potioris partis assequar favorem. Et iam non pauci, ubi sors se obtulerit, commendaticias suas ad serenissimam maiestatem regiam mihi promiserunt, sunt etiam apud ecclesiam Varmiensem aliquot, qui partes meas tuebuntur et si domini Kyowski et ut spero, doctoris Ioannis Benedicti votum habuero, futurus sum adversariis meis superior. De domino Kyowski per medium Dominationis Vestrae Reverendissimae non ambigo. Si res ad legitimam electionem devenerit et ego bono calamo in album illorum quattuor inscriptus fuero, potens est Deus, qui id, quod reliquum est, perficiet, illius fiat voluntas. Et quamvis compertum habeam, quod adversarii mei, qui firmissime inter se conspiraverunt, rem multis et magnis largitionibus sunt aggressuri, confido tamen in gratiam Dei in primis et in benignitatem ac aequitatem serenissimae maiestatis regiae atque in singularem Dominationis Vestrae Reverendissimae erga me benevolentiam, quod istiusmodi, hoc praesertim tempore, potentes machinae obesse mihi non poterunt. Verum etiam est et sic esse liquido deprehendi, quemadmodum Dominatio Vestra Reverendissima per dominum Nibschicz mihi significavit non omnes hic mihi amicos esse, qui eo nomine ad me se ingerunt. Eos, ut possum, arte tracto et si fortassis falsus sum, eos illos esse, quos paulo ante Dominationi Vestrae Reverendissimae descripsi, qui cum reverendissimo domino Varmiensi in rem meam Marienburgi in conventu novissime praeterito tractandi stain⌈[i]i stain⌉ p stain⌈[p]p stain⌉rovinciam susceperant, quo tum de industria dominus Varmiensis non venerat. Summopere rogo Dominatio Vestra Reverendissima pro vetere sua in me gratia dignetur mihi declarare, qui sunt, ut et ab illis cavere et consilia mea tutius firmare possim, quandoquidem scio adversarios meos suis techn stain⌈[n]n stain⌉is omni ex parte per varios cuniculos suffodere et temptare aulam nostram etc.
BNW, BOZ, 2053, TG 16, No.1877, f. 51v Ea, quae Dominatio Vestra Reverendissima domino Nibschicz nomine maiestatis regiae mihi iniungenda commisit, spectantia ducem Fredericum comitem palatinum Rheni, satis clare intellexi. Scripsi igitur ipsi domino duci commodam nactus ansam, sicut ex adiuncto his exemplo videbitur fecique meis impensis ordinem per dominos Fuggaros, quod tuto litterae meae perferentur et referetur responsum. Nihil me turbavit, quod serenissima maiestas regia has 140 marcas Prutenicales, quae faciunt 70 florenos, quas ab ecclesiasticis collegi, mihi negaverit. Plus me affecit, quod Dominatio Vestra Reverendissima pro me in re tam exili repulsam acceperit et quod ego ad intercedendum pro me Dominationem Vestram Reverendissimam induxerim. Qua de re Dominationem Vestram Reverendissimam impense rogo, velit hoc mihi remittere delictum, adegerat me necessitas egestate iuncta, quae ad praesens in ea afflictione, qua Deus me peccatorem maximum igne iam bis in conflagratione oppidi Colmese ante duos annos et nunc in ista castigavit, longe mihi gravior est quam prius umquam. Non tamen spem meam de Deo conceptam deposui, potens enim est melioribus bonis ablata ista recompensare. Magna Dei misericordia et miraculo castrum hoc meum, propinquum ecclesiae, unde ignis imprudentia custodis in octava Corporis Christi sub mediam noctem exarsit et oppidum totum una cum praetorio in cineres vertit, illaesum mansit. Quod si turrim, quae erat proxima ecclesiae, qua magna pulverum boardorum vis et copia superinscribed⌈vis et copiavis et copia superinscribed⌉ continetur, attigisset, actum fuisset de castro et monasterio extra oppidum ac de praediis circumquaque omnibus. Amisi praeter proventus quattuor domos in oppido proprias, balneum oppidi, braseatorium meum cum horreis et stabulis et frumentis in illis plurimis. Deo gratia, qui dedit et non immerito abstulit, sit nomen Dei benedictum. Excepto oppido Marienburgo nullum erat hoc meo in tota Prussia habitatius et ditius et nunc nihil praeter muros in eo est reliquum, plane area esse videtur. Non me tantum movit damnum, quod ego non parum accepi, quantum miserorum civium, qui nunc in hordeis et praediis et sub tegminibus frumentorum, brogis atque etiam in ipso ante oppidum claustro, quo homines correpti et insani servabantur, non sine commiseratione praetereuntium commorantur. Hinc facilis est coniectura, quibus hic sim in deliciis. Paulo ante hoc incendium fueram Gdani et cum ad castrum meum, quod vocant Antiquum, Starigrod, pervenissem, accepi triste hoc nuntium. Deo gratia. BNW, BOZ, 2053, TG 16, No.1877, f. 52r Et ne in his meis calamitatibus describendis Dominationi Vestrae Reverendissimae sim molestior, finem faciam, ab hac tamen additione temperare paper damaged⌈[erare]erare paper damaged⌉ mihi non possum, quod nihil me peius habet, quam quod eo damno praeventus, non possim his pecuniolis, quas Gdani in mutuum accepi, consecrationi meae intendere, ad cuius absolutionem hoc anno omnino vel apud Dominationem Vestram Reverendissimam, vel apud reverendissimum dominum Plocensem, qui mihi cum suffraganeis propinquior est, me paraveram. Id ipsum non sine meo magno dolore ad praesens praestare nequaquam possum, impendendum enim est braseatorio et aliis structuris, sine quibus castrum hoc superinscribed⌈hochoc superinscribed⌉ subsistere et oppidum cum ecclesia rursus restaurari non potest. Quapropter Dominationem Vestram Reverendissimam, patronum et dominum meum benignissimum et colendissimum, maximopere rogo et obtestor, velit me et apud serenissimam maiestatem regiam et apud praelatos nostros excusare, quod adhuc per breve, ut spero, tempus consecrationem hanc meam cogor deferre. Deum meum invoco testem, quod invitus in hac mora sum. Cum his meis calamitatibus et angustiis me Dominationi Vestrae Reverendissimae humiliter commendo et rogo curam mei et rationem, quemadmodum coepit, habere non desinat. Christus Dominus noster Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime sospitet et prosperet in omnibus.
Ex castro Lubaviensi, 17 Iulii 1533.
Reverendissimae Dominationis Vestrae devinctissimus Ioannes episcopus Culmensis manu propria in next line, in the hand of Dantiscus⌈Reverendissimae Dominationis Vestrae devinctissimus Ioannes episcopus Culmensis manu propriaReverendissimae Dominationis Vestrae devinctissimus Ioannes episcopus Culmensis manu propria in next line, in the hand of Dantiscus⌉