Letter #962
Johann REYNECK to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1533-06-19
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et Pomzaniae administratori, domino et sororio meo benignissimo et modis omnibus honorandissimo
Salutem et obsequiorum meorum commendationem.
Reverendissime in Christo Praesul et Domine.
Iucundissimum mihi est, quod ex aliis intelligo Dignationem Vestram Reverendissimam a suo a nobis discessu perbelle valere et in diocesim bona fortuna rediisse. Faciant superi, ut Dignatio Vestra Reverendissima id, quod vitae est reliquum, utinam sit diuturnum, animi et corporis sospitate patriae, sibi atque propinquis placide iucundiss<ime>que vivat. Id, quod ego vehementer divos obsecro et libenter pia vota nuncupo et reddo cum ista mea uxorcula, sorore vestra. Parum equidem est, quod agnosco, animo bene voluisse et optima quaeque precari, interim cum luxurians fortuna aliis dedit, quibus magis se commendent, sed generosis animis atque iis, qui aliter, ut Vestra Reverendissima Dignatio solet, dubio procul longe alia est sententia, quando non eventa, sed conatus et animi propensitas ipsis etiam rebus melius consulitur. Exemplo enim deorum, quos cum beati homines vix Sabaeo ture placant, ita litant pauperes non rarius salsa mola.
Ceterum, quo me maerore distinuerit, incredibile dictu est, quod, cum apud Dantiscum Vestra Reverendissima Dignatio ageret, ita malus genius imperarit sive Democriti deorum alter, qui nisi molestiam affert pro huius temporis malignitate, nescio quibus auctoribus, ut propensitas in me vestra cessarit et sane immodica animi perturbatione odiosius in me efferbuerit ingenium illud, alioquin vestrum ad omnem mansuetudinem, facilitatem, humanitatem natum, educatum atque coalitum. Vidi non omni loco verum expedire et verum esse, quod dicitur, tempus noscendum esse. In qua re si a me est peccatum, nulla sane malignitate, sed potius magna officii mei sedulitate forte peccatum est. Committo rem Deo imprimis et Vestrae Reverendissimae Dignationi. Cognoscet forte illa melius ipso tempore ingenium Rheynekii sui et candorem et liberiori tempore quam nunc, in istis angustiis, quas belli sycophantae texunt. Superi bene vertant consulta illorum et nos respiciet aliquis deus.
Quod attinet iudicium familiae erciscundae, vehementer miror, cur non maluerit Vestra Reverendissima Dignatio ip(s)am or ip(s)a⌈ip(s)amip(s)am or ip(s)a⌉ decidere, quando ego atque mea uxorcula causam integram arbitrio vestro s(em)p(er) servavimus neque detre written over a⌈aee written over a⌉ctare poterant privigni curae vestrae servati. Deus novit, quam ego numquam voluerim vel hilum illis apud me perire. Nunc, cum dominus burgrabius eius negotii est arbiter, per me licet, ut aequitas obtineat, ad quam ego me obstringo et spero id mihi neque fraudi, neque improbitati asscribendum.
Agimus ego et uxor Vestrae Reverendissimae Dignationi humiliter et officiosissime gratias, quod humaniter apud vos habiti superioribus mensibus et hospitaliter simus. Faxit Deus, ubi nos pares non erimus, ut ab eo largius gratiae reddantur. Victuri hic pro nostra condicione ad obsequen(dum) nos superinscribed⌈nosnos superinscribed⌉ vestrum destinamus[1]. Ubi ad regiam aulam Dignatio Vestra Reverendissima scribet, velit facultatem salis pro uxore, sicut ipsa coram egit, modio vendendam impetrare. Meus equus, qui aeger in praedio domus veteris curatur, familiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae, rogo, sit commendatus. Mittam pro eo meum famulum post hos dies paucos. Sunt enim veteres domini mei aliquamdiu, ne excidam oblitus absens, adeundi.
Nova mitto Dignationi Vestrae Reverendissimae ex Urbe ad me per reverendissimum dominum archiepiscopum Upsalensem heri reddita scripta. Boni consulat meque et uxorem sibi habeat commendatos written over um⌈umosos written over um⌉.
Valeat Dignatio Vestra felix cum socru et sororiis, et Campensi.Gdani, XIX Iunii 1533, ex tempore.
Dignationis Vestrae Reverendissimae bonus servitor Ioannes Rheynekius etc.
[1 ] destinamus rod of a extended excessively upwards