Letter #957
Leonard NIEDERHOFF to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1533-06-02
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino meo clementissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine clementissime. Studia mea sunt Reverendissimae Dominationi Vestrae et parata et debita.
Hodie octava est dies, quo litteras meas simul cum carpionibus ad Reverendissimam Dominationem Vestram dedi et quae scribenda putavi Reverendissimae Dominationi Vestrae sigificavi. Nunc intelligo venerabilem olim Nicolaum Crapicium carissimum confratrem meum ultimum diem clausisse, cuius animam optimus maximusque Deus per suam immensam misericordiam clementer servare dignetur. Et, quando mihi nunc apud ecclesiam Reverendissimae Dominationis Vestrae praesentiae ac emolumenta tam ex senio quam iure ac promissione speciali venerabilis capituli litteris desuper facta cedunt et obveniunt, ideo illuc ad ecclesiam vadam. Quare Reverendissimam Dominationem Vestram obsecro, ut me venerabili capitulo suo commendare velit et cum praesentium redditore certiorem reddere, an Reverendissima Dominatio Vestra et quando recta via ex Gdano in Arcem suam Antiquam domum concedat, ut Reverendissimae Dominationis Vestrae adventum exspectare possem. Et nunc fiet gratia Dei, quod dudum desideravi, ut commodius ac saepius Reverendissimae Dominationis Vestrae faciem intueri atque frui mihi liceat. Valeat Reverendissima Dominatio Vestra felicissime.
Ex Warmia, die II Iunii anno MDXXXIII.
Reverendissimae Dominationis Vestrae Leonardus Nidehof servitor