Letter #955
Stanisław KOSTKA to Ioannes DANTISCUSMarienburg (Malbork), 1533-05-25
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christ[o] patri et domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi ac dioecesis Pomezaniensis administratori, domino et patrono semper gratiosissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine semper gratiosissime. Post obsequiorum meorum indefessam promptitudinem.
Optat Reverendissima Vestra Dominatio negotium Kulborn omni ex parte scriptis a me enodari. Ita se res habet. Kulborn huius arcis est, ut omnes insulani testantur et ex Marienburgensium officialium consensu usus ad Cristburgk admittebatur. Nunc magnificus dominus castellanus Gdanensis nec piscibus contentus, sed et silvas circumiacentes sibi vindicat, cum tamen villa Kulborn extra Cristburgenses limites fere ad miliare sita sicque factum, cum nuper Cracoviae apud regiam maiestatem, dominum meum clementissimum, egissem, eius maiestas serenissima hinc inde negotia officii mei perscrutata, deinde ad controversias domini castellani Gdanensis deventum ac villae Kulborn mentio sese ingessit, iussit eius maiestas serenissima, ut eandem villam Kulborn ad arcem Marienburgensem acciperem ac huic rei praeessem, ne bonis Cristburgk, quae alioquin hereditaria, incorporaretur, et si eius magnificentia quidquam iuris praetenderet, de eo apud eius maiestatem serenissimam ageret. Nihilominus tamen in cancellaria, ut haec res perlustraretur, commisit, nihil praeter Cristburgensem privilegium inventum, de quo cum eius maiestas serenissima edocta, mihi copiam dare iussit. Cuius privilegii copiam et Reverendissimae Vestrae Dominationi praesentibus transmitto, ubi Reverendissima Vestra Dominatio pro summa eius prudentia perpendere potest, quid iuris eius magnificentia habeat allegare, cum Kulborn nulla fit mentio, nisi clausula illa, qualicumque inter generalia, eius magnificentia gaudeat, quae dicit cum contributionibus piscium ex villa Kylenbilen, cum tamen ea villa ne ab aliquo hominum eo nomine nuncupata, tum et generalia privilegiorum ultra specialium concessionem se extendere non possunt. Nam in enarratione specialium, videlicet Krispurgk villarum, Posolia, Altemargk etc., Kulborn nec meminitur nec umquam summa in ea inscripta fuit nec inter Cristburgenses limites sita etc., quae omnia Reverendissimae Vestrae Dominationis eximiae prudentiae perpendenda committo nec mea refert, si eius magnificentia eam villam apud regiam maiestatem obtinebit, ego officialis munus pro eius maiestatis serenissimae iussis ago. Nam eius maiestas serenissima vult, ut ius de et super eadem villa eius magnificentia producat, quae tamen omnia Reverendissima Vestra Dominatio ita, credo, prout eandem commodis regiis semper omnibus viribus studuisse constat, ne tamen eius magnificentia me iussis serenissimae regiae maiestatis id agere resciat. Nihilominus id iudicio Reverendissimae Vestrae Dominationis confero, sive resciat, sive onus scapulis meis imponat, susque deque feram, saltem Reverendissimam Vestram Dominationem precor, ut apud eandem efficiam, ut omnis suspicionis sim alienus, ne proprio Marte id negotium aggredi suspicer. Nam ita me Reverendissimae Vestrae Dominationi dedo, si quid illicite me attentare aut errare, cui homines subiecti, acceperit, mihi de inceptis mandare dignetur, ego pro iussis Reverendissimae Vestrae Dominationis desistam ac in hoc negotio, quidquid Reverendissimae Vestrae Dominationi visum fuerit, agam, saltem, ut regia maiestas, dominus meus clementissimus, me officialis munus agere resciat. Quibus me Reverendissimae Vestrae Dominationi, uti unico meo patrono, obsequiis meis perpetuis ex animo commendo. Quam bene feliciterque valere nobis omnibus solamini cupio.
Dat[um] Marienburgii, 25 Maii anno 1533.
Eiusdem Reverendissimae Vestrae Dominationi obsequentissimus Stanislaus Kostka de Stangenberg terrarum Prussiae thesaurarius etc.