» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #906

Leonard NIEDERHOFF to Ioannes DANTISCUS
Frauenburg (Frombork), 1533-03-08


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 243, p. 273-276

Prints:
1AT 15 No. 121, p. 166-167 (in extenso; Polish register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendisimo in Christo patri et domino, domino Iohanni, Dei grati episcopo Culmensi, domino meo colendissimo

reverendissime in Christo pater et domine, domine mi unice colendisime. Se Reverendissimae Dominationi Vestrae totum commendat et offert.

Iam litteras atque responsum Reverendissimae Dominationis Vestrae et exspecto et peto, omnium autem maxime, quid in negotio Livonico habet. Ad me nihil dig[num] pervenit praeterquam litterae reverendissimi domini episcopi Oziliensis, q[uo] perfidissimus subditus suae reverendissimae dominationis Georgius de Ung[er]enn arcem Habsel atque Lode in favorem illus[tr]is domini marchionis Wilhelmi LX equitibus [in]terceperit, ut quoque mentem meam reverendissimae dominationi [su]ae hac in re significem et si quid in favorem miserae ecclesiae suae possim, nunc sedule faciam, hortatur. Praeterea conventionem dominorum atque civitatum pro festo Trium Regum futuram significat, in qua, ut audio, nihil peculiare actum est, praeterquam quod ipsum Georgium de Ungerenn communi edicto iniquum et perfidum declararunt et si quis ultra aut vi aut armis aliquem invaserit, tunc omnes domini Livoniae contra invasorem armata manu unanimiter progredi fortiter stipularunt. Ego in dies certum nuntium exspecto. Scribitur mihi, quod nihil tute ad me mittere audent, sed per Lituaniam brevi missuros. Quando quid dignum habuero, ad Reverendissimam Dominationem Vestram cum primis significabo. Ceterum quando regia maiestas in favorem illustris domini marchionis Wilhelmi generosum dominum castellanum Culmensem in Livoniam mittit et, ut audio, forsitan egregius dominus doctor Iohannes Reneck, gener Reverendissimae Dominationis Vestrae, una cum illo iturus sit: o quam bonum et fructiferum foret, alicui in aurem dare intelligere hanc tragoediam sacrae regiae maiestati, ubi rem intelliget, non posse non multum disciplicere, intelligen[t]i satis etc. Mitto etiam Reverendissimae Dominationi Vestrae litteras generosi domini Achac[ii] Czhem ad me datas, praesentibus adiunctas. Quid perscribit, Reverendissima Dominatio Vestra intelliget. Ego non puto, quod hoc quaerat, quod petit, sed aliud vult intelligere, an ego aut quis alter iam aut maiestati regiae, aut apud aulam negotium Livoniensium agat. Haec Reverendissimae Dominationi Vestrae sacra fide dicta atque litteras missas obsecro mihiq[ue] cum praesenti nuntio remittere dignetur. Campensium Ecclesiasten Reverendissimae Dominationi Vestrae, Campensi similiter, uti Reverendissima Dominatio Vestra mandavit, etiam transmitto, ita, ut ad me cum usura cumprimis redeat, oro.

Gdani diutius, quam volui, moratus sum, ubi fortiter Reverendissimae Dominationis Vestrae sanitatem bibens, ter quaterque bibens, numquam, quo vivus, insanior factus sum. Si Reverendissima Dominatio Vestra in vocatione reverendi domini episcopi Tarbatensis a caesarea maiestate, sicuti Marienburgi rogavi, quidquam assecuta est, me certiorem reddere non gravetur et felicissime vivat, valeat optime et me, suae Reverendissimae Dominationis Vestrae Leonardum, favore gratiaque et pietate innata prosequatur, obsecro.

Ex Warmia, VIII Martii anno MDXXXIII.

Postscript:

Has litteras Reverendissima Dominatio Vestra in cinerem redigat, supplico.

Reverendissimae Dominationis Vestrae Leonardus Niderhof servitor