Letter #899
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1533-02-22
received 1533-02-28 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Ch paper damaged⌈[Reverendo in Ch]Reverendo in Ch paper damaged⌉risto patri, domino Ioanni paper damaged⌈[Ioanni]Ioanni paper damaged⌉ Dantisco episcopo Culm paper damaged⌈[po Culm]po Culm paper damaged⌉ensi sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dx Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo pater sincere nobis dilecte.
Existimabamus donationem illam sacrae caesareae maiestatis super defensam Sancti Laurentii in Monte Serico medio Paternitatis Vestrae magna sollicitudine et cura magnisque sumptibus expeditam alicuius commodi vel momenti futuram, pro qua toto septennio laboratum est. Ecce, ubi in medium Consilii Collateralis, quod rebus nostris infensum fuit semper, ius pascendi iumenta regia in illo loco reservatum esse censuerunt, quandoquidem de amovendis iumentis ipsis specialis in privilegio non sit mentio facta, quo fit, ut licet possessio ab illustri vicerege Neapolitano officialibus nostris assignata fuerit, regia tamen iumenta illinc non sint amota, perinde ac si nihil umquam nobis concessum fuisset. Qua de re cum officialibus caesaris scripsimus, ut nobis declarationem expedirent nullam servitutem iuris pascendi iumenta regia censeri debere, quandoquidem ita nobis donatum sit, quemadmodum illustris bonae memoriae dux Mediolani, mater nostra, possidebat, qua vivente iumenta regia illic non pascebantur, respondit nobis magnificus Cornelius Duplicius Sceperus in curia serenissimi regis Ferdinandi nunc agens, se accepisse ex litteris cuiusdam Godtsalci Eryci negotium hoc ad viceregem ab illius maiestate rursus remissum esse, ut maiestatem suam redderet certiorem, quid sit illud. Remissione hac minime BCz, 1601, p. 632 opus fuit. Nam maiestas sua causam ipsam optime novit et defensam nobis iam semel donavit, tergiversandum non esset. Sic quibusdam fatis ex illa aula extricare res nostras non possumus. Servitiorum et sumptuum nostrorum nulla ratio habetur. Quod Paternitati Vestrae scribendum putavimus. Si quando ad curiam illam scribet, poterit etiam hac de re aliquid scribere. Et bene valeat.
Cracoviae, die XXII Februarii anno Domini M-o D-o XXXIII-o hidden by binding⌈[I-o]I-o hidden by binding⌉.
Ad mandatum serenissimae maiestatis reginalis proprium