Letter #898
Ioannes DANTISCUS to Bona SforzaLöbau (Lubawa), 1533-02-22
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissimae Reginali Maiestati Poloniae, [dominae] et dominae meae clementissimae.
Serenissima Reginalis Maiestas, domina et domina mea clementissima. Humillimam servitiorum meorum commendationem.
Accepi superiori die Serenissimae Maiestatis Vestrae gratiae in me plenas litteras, quibus mihi post mortem Valdesii mei statum caesareae maiestatis curiae descripsit. Accidit hoc, quod rebar futurum, dominum commendatorem maiorem Covos officia regni Neapolitani ad se recepturum, ipse etiam marchionem de Villafranca fecit viceregem. Non frustra igitur consului, quod Serenissima Maiestas Vestra, modis quibus posset, amicitiam illius ambiret, cum caesar nihil ei non tribuat et credat. De domino Cornelio metuebam id, quod evenit, nullum scilicet officium post Valdesium illi successurum et [hoc] propter dominum Covos, qui suis Hispanis plus aeque affectus est, affectus etiam non male tum, cum apud illos agerem, rebus Serenissimae Maiestatis Vestrae, quibus ut omnia felicissime evenirent, summopere desidero. Serenissimae Maiestati Vestrae, quas possum, immortales habeo gratias, quod adeo clementer litteris meis responderi iubet semper mecumque expostulat de incuria nuntiorum meorum, quod Serenissimam Maiestatem Vestram non reddunt certiorem, quando absoluti a curia ad me revertuntur. Et hoc non nisi ex singulari erga me gratia Serenissimae Maiestatis Vestrae, quam tantam meruisse mihi non videor, procedit. Utinam illam et mereri et auctiorem mihi in dies facere possim, conatus quidem ad id mei numquam mihi deerunt.
Habeo item, quas tenuitas mea potest, Serenissimae Maiestati Vestrae gratias immensas pro ea ad fortunas meas Serenissimae Maiestatis Vestrae propensione, qua effecit, ut ad urbem contra adversarium meum a serenissima maiestate regia scriberetur. Paulo ante reverendissimus dominus Varmiensis mihi significavit se contra eundem a serenissima maiestate regia accepisse litteras, illum vero privilegio pontificis se ex iurisdictione eius traxisse et quod ob id nihil contra illum statuere posset. Nescio, quid non Romana haec curia faciat aut praesumat, Deus aliquando nostri misertus viderit.
Non vulgariter mihi gratum fuit, quod soleae illae Serenissimae Maiestati Vestrae placuerint. Utinam aliquid mihi esset istiusmodi, quo sedulo gratiam Serenissimae Maiestatis Vestrae promereri possem. Cui me humillime commendo. Christus, Dominus noster in longaeva prospera valetudine et omnium felicissimorum success<u>um augmento eandem Serenissimam Maiestatem Vestram quam diutissime conservet.
Ex castro Lubaviensi, 22 Februarii anno Domini 1533.
Serenissimae Maiestatis Vestrae Reginalis humillimus servus et capellanus Ioannes episcopus Culmensis.