Letter #889
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1533-02-01
received 1533-02-20 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo patri, domino Ioanni episcopo Culmensi sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo pater sincere nobis dilecte.
Recensuit coram nobis nobilis Iacobus Lissakowsky, subditus noster de districtu Czyechanowiensi, suo et fratrum suorum nomine, quod nonnulli eorum homines in bona episcopatus Vestrae Paternitatis ab illis profugissent. Itaque postulamus ab illa, ut si ita sit et hi ipsi homines profugi per praedictos nobiles in bonis eius episcopatus fuerint reperti, illos eis restitui mandet, factura officium bonae vicinitati et pactis antiquis congruum et nobis gratum. Quae bene valeat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Piotrkoviae, Sabbato in vigilia Purificationis Gloriosissimae Virginis Mariae anno Domini M-o D-o XXXIII-o, regni nostri anno XXVII-o.
Commissio regiae maiestatis propria