Letter #877
Jan KARNKOWSKI to [Ioannes DANTISCUS]Wolbórz, 1533-01-02
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo pater, domine amice et frater merito observande. Salutem et mei commendationem.
Redditae sunt mihi Vestrae Dominationis Reverendissimae litterae, ex quibus ego singularem quandam eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae erga me voluntatis significationem abunde cognovi, redditum etiam cum iis exemplum paraphrasis Psalterii nuper ad Hebraicam veritatem versi, opus plane meo iudicio, ut primo potui intuitu conspicere, singulare ac verum prophetae sensum mirum in modum elucidans, quo ego non mediocriter capior, ita quod eo, de quo Reverendissima Dominatio Vestra mihi scribit, auro et argento longe gratius est idque multo magis eo nomine, quod ab eadem Reverendissima Dominatione Vestra sit profectum in quoddam veteris illius coniunctionis nostrae mutuae et amicitiae testimonium, pro quo ego ago et habeo eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae ingentes gratias, daturus operam, ut aliquando etiam intelligat me sibi semper et bene velle ac omnibus studiis et officiis gratificari cupere. Proverbia Salomonis et Ecclesiasten, de quibus Reverendissima Dominatio Vestra scribit, apud me in exspectatione sunt.
Ceterum queritur Reverendissima Dominatio Vestra de Urbano officiali meo Pomeraniae, quod parum recte sese erga Reverendissimam Dominationem Vestram gesserit et maxime in eo, quod de administrata per eum aliquot annis parochiali ipsius Reverendissimae Dominationis Vestrae in Gdano, cuius commendarium agebat, nullam hactenus reddiderit rationem etc., quodque etiam nonnullas eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae res de domo plebanali asportaverit et ecclesiam illam absque omni ordine et sacrorum administratore reliquerit, et nescio quem dominum Stanislaum praeter scientiam eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae in locum suum istic subrogaverit etc. AAWO, AB, D. 67, f. 164v et item quod dominum Georgium Muchav, quem istic Reverendissima Dominatio Vestra in commendarium constituit, modis omnibus persequeretur etc. Ego profecto, mi Reverendissime Domine, haec omnia ab eo non grato accipio animo. Cuperem enim, ut omnes mei et officiales, et servitores ita se erga eos, quibus ego bene volo vel morem gero, conservent, quemadmodum ipse ego. Itaque scribo eidem, ut omnino se de omnibus Vestrae Dominations Reverendissimae iustificatum faciat rationemque de per eum administratis reddat et hunc dominum Georgium Muchau, quem Vestra Dominatio Reverendissima ecclesiae suae commendarium esse voluit, in quiete officium suum et debitum agi permittat, cui ego commendam in manus Reverendissimae Dominationis Vestrae mitto. Quod si Urbanus ipse mandatis meis non acquieverit fueritque adhuc incivilis et ut scribit Reverendissima Dominatio Vestra inurbanus erga illam neque reddiderit illi sufficientem rationem de perceptis per eum, faciam ego eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae de eo omnimodam iustitiam.
Praeterea pergratum mihi vehementer est illud, quod Vestra Dominatio Reverendissima magistratui Gdanensi scribere dignata est, eumque commonefaciens, quo Pancracium monachum Dominicanum, per eum in ecclesia Reverendissimae Dominationis Vestrae istic contionatorem institutum, qui sopitos utcumque iam pridem istic ignes suis erroneis dogmatibus, quos in vulgum inertem de suggesto spargit, plane excitare videtur, inde ablegaret; fecit Reverendissima Dominatio Vestra sane officium boni praesulis et pastoris. Idem ego etiam superioribus diebus feci non modo per meas, sed etiam maiestatis regiae et reverendissimi domini archiepiscopi litteras, feci etiam per nuntium proprium, cupiens eum ipsum magistratum ad officium iri reductum. Verum et ipse nihil profeci, pollicitus siquidem erat id se facturum AAWO, AB, D. 67, f. 165r per omnem eam occasionem, per quam aliquis in populo tumultus suboriri non possit, id praetexens, quod, si subito ammotus inde fuerit, fieri non poterit absque gravi ipsius magistratus et totius istic cleri periculo et discrimine vitae. Sed iam diu est, quod ista exspectatur occasio et interim pestis haec in dies magis ac magis, ut scribit Reverendissima Dominatio Vestra, gliscit atque pullulat. Sed si mandata et leges per manus et maiestatis regiae eidem tradita, ex quarum praescripto urbs illa regi debebat, contemnunt, quid sperare debemus? Quanti nostras faciet commonitiones, facile quisque iudicare potest. Ego tamen, quoad fieri poterit, non deero debito et officio meo contendamque cum consilio Reverendissimae Dominationis Vestrae in id, quod praestare poterimus ex re religionis sacrosanctae.
De domo illa Beginarum, de qua ad me Reverendissima Dominatio Vestra scribit, quod illam magistratus ipse Gdanensis miseris cuperet adimere mulierculis, quae curant infirmos et ecclesiis inserviunt etc., item et de Conrado Suchten ac Michaele pictore Schatman et ceteris Lutherianae farinae hominibus, qui olim etiam fuere Gdani motus illius labefactatae religionis auctores, in quibus nunc rursum illi quasi iam oblitterati errores repuerascunt, scribo ad officialem meum Pomeraniae, ut his de rebus faceret summariam inquisitionem meque plene informaret, ut se res habeat et quod etiam ageret cum ipso magistratu meo nomine tam de ipsis Beginis et earum domo, quo eas quiete domum illam permittat in ea, qua ante usae sunt, AAWO, AB, D. 67, f. 165v libertate possidere etc., quam etiam ut in ipsos Conradum et Michaelem etc. debite animadvertat. Alioqui si ea in re parum officiosum sese nobis declaraverit, curabo profecto ea omnia maiestati regiae deferre. Bene valeat Reverendissima Dominatio Vestra meque solito amore prosequatur.
Ex Wolborz, 2 Ianuarii anno Domini MDXXXIII.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae totus Ioannes Dei gratia episcopus Wladislaviensis