Hod[ie] scripserunt mihi exactores contributionis quod[ammodo] mandantes, ut pro festo Sanctae Priscae[1] omnibus mei[s] ecclesiasticis mandarem, ut se huc conferrent et [eis] de impositione contributionis responderent, itidem facerem et nobilitati, et plebeis, comminantes, nisi ita disponerem omnia, alios etiam in terra Cu[l]mensi non contributuros. Hanc audaciam a domino ⌊Costka⌋, novo hic nostro gubernatore, qui ad eum modum insolenter iubere solet, acceperunt. Si plus exactoribus aut ⌊illi Pyrgopolinici⌋, quam mihi, credi debet, haberet me pessime. Creditum mihi est aliquando in maioribus, creditur et Thoronensibus atque aliis civitatum consulibus, qui nescio quo modo exigunt et dant thesauro regis id, quod volunt. Reverendissimus ⌊dominus Varmiensis⌋ exigit a suis et ⌊praedecessor meus⌋ idem facere solebat. Si ego debeo infidelior esse aliis (existimo de me numquam aliquid istiusmodi esse compertum), non potest me non dolere. Scripsit mihi superiore die Dominatio Vestra Reverendissima et iussit me de hac contributione a meis bene sperare; nondum habeo responsum. Ego profecto a 20 marcis tres pendere non possum, quo tempore, quantum possum solvo creditoribus et cogor etiam pro toto anno, ut me sustineam, aliquid continere. Si ⌊maiestas regia⌋ ea in re nullam mihi facere vult gratiam, saltem faciat eam, ut etiam sit de creditoribus et mecum habeat patientiam. Impense itaque rogo Dominationem Vestram Reverendissimam pro sua in me veteri gratia, quid sperare aut desperare debeam, me cumprimis vel cum hoc famulo meo edoceat et non patiatur aliis hic ea in re me esse ludibrio.
Dominatio Vestra Reverendissima suscepit quandam affinem meam viduam Gdanensem in clien telam suam, nomine ⌊Margaretham Schillinges⌋, cui etiam in die sanctae Catherinae ex ⌊Cracovia⌋ scribere fuit dignata. Adversarius istius bonae ⌊viduae⌋, ⌊Ioannes Holste⌋, fertur profectus ad curiam ⌊regiae maiestatis⌋, ut nescio quas litteras contra prima in ea lite mandata regiae maiestatis obtineat. Quod si venerit, bonum istum (si dis placet) ⌊virum⌋, qui fraudulenter huic ⌊viduae⌋ imposuit, sciet tractare Dominatio Vestra Reverendissima, ut meruit. Fugit ex ⌊Gdano⌋ ⌊impostor⌋, ubi non paucis debet.
Parcat, quaeso, mihi Dominatio Vestra Reverendissima, quod semper meis querelis et fere perpetuis sum molestior. Ad neminem enim, quam ad Dominationem Vestram Reverendissimam confugere possum tutius. Cui me ex corde humiliter commendo.