Letter #864
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1532-12-18
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni, Dei gratia episcopo Culmensi domino et amico observando.
Reverendissime Domine, domine mi observandissime.
Cum subito abiret is nuntius, non potui more meo longus esse. Mitto Vestrae Reverendissimae Dominationi litteras Cornelii nostri, qui in aula regis Romanorum cum nostro Nipschicz convenit. Ex cuius litteris uti existimo intelleget Vestra Reverendissima Dominatio, quam feliciter cessit Andreae de Aurea adversus Turcas, quibus ademit Coronam, Patras, Castrum Novum et alia quaedam. Mercatores nostri affirmant et Modonam captam esse, Deus reliqua secundet.
Dominus Nipschicz sperat regem Ferdinandum missurum nuntios ad tractandum concordiam cum adversario suo in aula serenissimi regis nostri. Utinam felicius cedat, quam annis superioribus.
De domino Opalenski, qui ad Turcam est missus, nihil dum scimus. Valachus iterum hostilia minatur nobis, serenissimi principes nostri ad conventum Petrkoviam proficiscentur, accepi illustrem dominum ducem Prussiae illuc quoque venturum, qui ita animum suum instituisse dicitur, ut aliquid agat contra statum ecclesiasticorum, quamvis apud me credibile non videtur. Risimus hic episcoporum ipsius vesanam mentem, qua sine lege, sine ratione sumunt sibi imperium et iurisdictionem in Dominatione Vestra Reverendissima eiusque dioecesi utque illorum displicuit audacia, ita summe placuit Vestrae Reveredissimae Dominationis responsum, quod et maiestas et probavit, et dixit non esse mutum , verum domino duci non loquebatur, quod obturatas aures habeat ad veritatis vocem.
Valeat felix Vestra Reverendissima Dominatio.
Datae Cracoviae, XVIII Decem[bris] MDXXXII-o.
Vestrae Reverendissimae Dominationis totus episcopus Premisliensis scripsit etc.