Non possum non male affecto animo Serenissimae Maiestati Vestrae conqueri contra quendam ⌊Alexandrum Sculteti⌋ canonicum Varmiensem, ⌊Romae⌋ publicum aliquando (vocabulum pro veritate mitius non reperitur) lenonem. ⌊Is⌋ cum me et auctoritatem Serenissimae Maiestatis Vestrae a multis iam annis ⌊Romae⌋ sit persecutus, idque impune, et bis me prius ex canonicatu Varmiensi, quem vigore nominationis Serenissimae Maiestatis Vestrae habui, per mentales reservationes eiecerit et non parvis expensis me afflixerit, ad praesens etiam postquam negotium coadiutoriae tractari coeptum est, quo fortassis malignantium ecclesiae placeat voluntatique Serenissimae Maiestatis Vestrae et fortunis meis reluctetur ex canonicatu, quem possideo ad postulationem serenissimae ⌊reginalis maiestatis⌋ ex collatione mensis ordinarii, explodere me conatur, ne quis sit apud ⌊illam ecclesiam⌋, qui singulari quadam fide Serenissimae Maiestati Vestrae devinciatur. Quod hucusque ab illis cautum est quam diligentissime, cum soli sint inter tot et tam claras atque excellentes Serenissimae Maiestatis Vestrae ecclesias, qui libera potiantur electione neminemque vel admodum paucos admittunt in collegium, nisi eos, qui ⌊Romae⌋ alti malisque artibus usi creverunt eosque in maiore habent pretio, qui maxime potestati et auctoritati Serenissimae Maiestatis Vestrae sunt aliquando adversati, qua in re ⌊Alexander⌋ iste strenuam semper navavit operam.
Quapropter Serenissimae Maiestati Vestrae humillime supplico, dignetur reverendissimo ⌊domino Varmiensi⌋, cui nullam impingo culpam, et ⌊capitulo⌋ seorsum serio scribere et mandare, ut hominem adeo votis Serenissimae Maiestatis Vestrae et fortunis meis reluctantem, qui me ⌊Romae⌋, tum cum essem apud ⌊caesarem⌋ Serenissimae Maiestatis Vestrae orator, vagum hominem, per principum saecularium curias discurrentem, publice depinxit, ab istiusmodi insolentiis ac frivolis sycophantiis compescant, vel quod multo esset commodius, si desistere nollet, quod illi erit difficillimum rabulae, ut aliquamdiu arci Marienburgensi in pane doloris praeesset, aliis in exemplum, qui nihil aliud moliuntur, quam ut se auctoritati Serenissimae Maiestatis Vestrae opponant et sese omnibus modis ex illa extrahant, nescio quam libertatem somniantes, cum Serenissimae Maiestati Vestrae subsimus omnes.
In ⌊conventu⌋ Marienburgensi indicta est Serenissimae Maiestati Vestrae contributio, quam quomodo praestare debeam, cum debitis in servitio Serenissimae Maiestatis Vestrae et pro eius honore et ⌊regni⌋ contractis sim graviter adhuc implicatus, singularis Serenissimae Maiestatis Vestrae erga me gratia clementer videat. Velim equidem eam mihi a Domino Deo sortem obvenisse, ut quam plurimum Serenissimae Maiestati Vestrae contribuere possem, nihil profecto pro mea erga Serenissimam Maiestatem Vestram fide et puro animi mei affectu facerem libentius, sed deest facultas. Imploro itaque Serenissimae Maiestatis Vestrae solitam erga me benignitatem et quemadmodum reverendissimo ⌊domino Varmiensi⌋, sic et mihi, quaeso, credatur collectio, quae minoribus fiet in ⌊episcopatu meo⌋ expensis quam per exactores et non cum minore fide.
Intellexi venerabilem dominum ⌊Iohannem Levicium⌋ in suspicionem ex litteris domini olim ⌊Valdesii⌋ ad me venisse, ubi scripsit de oratore Leviciano, quo nomine ⌊regis Angliae⌋ oratorem ob morum similitudinem vocare solebat. Nullum bonus noster ⌊Levicius⌋ in illa musica fecit periculum.
Habemus in Deuteronomio, quod
cf. Vulg. Dt 24.5 cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae sed vacabit absque culpa domui suae ut uno anno laetetur cum uxore sua ⌊nullus sponsus primo anno, quo uxorem duxit, debeat vel ad bellum, vel ad munia publica cogicf. Vulg. Dt 24.5 cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae sed vacabit absque culpa domui suae ut uno anno laetetur cum uxore sua ⌋. Qua lege fretus, cum et ego apud ⌊sponsam meam⌋, male affectam et spoliatam, sim novus, Serenissimae Maiestati Vestrae humillime supplico, dignetur mihi per duos annos, quibus debitis me explicare possim, vacationem a muniis publicis concedere praesertim extra episcopatum meum. Et hoc tempore nescio, si potero in episcopatu ad ⌊conventum Graudnicensem⌋, quem paulo post futurum Serenissima Maiestas Vestra instituit, ob pedis dextri gravem exulcerationem me conferre, quam, ut reor, nihil aliud quam insolita quies et otium mihi peperit, malo tamen illam domi, quam foris animi curas et torsiones, quae peius me paulo ante afflixerunt, perpeti etc.
Quod reliquum est Serenissimae Maiestati Vestrae me, ut domino meo clementissimo, suppliciter commendo Deumque precor sedulo, ut eandem Serenissimam Maiestatem Vestram pro ⌊regni⌋ et dominiorum suorum, et nostrum omnium pace et salute quam diutissime incolumem et felicissimam conservet.