Letter #845
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1532-10-25
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, domino mihi gratioso
Reverendissime Domine, domine et benefactor gratiose.
Redii huc 15 huius incolumis. Inveni maiestatem reginalem de me optime contentam, de qua re mihi ipsi non mediocriter applaudo, cum alias illius maiestatem satis norim. Hanc gratiam (uti reor) nulla alia re mihi comparavi, nisi quod bis ex Vienna illius maiestati scripsi satis clare super omnibus, quae illic fiebant. Scripsi illinc et Dominationi Vestrae Reverendissimae semel nec dubito, quin litterae eidem redditae sint.
Non memini, si tunc dominus Valdesius coeperat male habere, sed cum illinc abirem, reliqui eum quodammodo in desperatis, uti saepius ex illius servis intellexi. Dicebant enim eum incepisse delirare et hoc non parum timoris seu potius desperationis nobis incussit, quod ulcus pestilentiale in i<n>guine non exiit, sed rediit in corpus. Deo Optimo Maximo eum commisi nec adhuc scio, quomodo habeat, ordinavi enim Viennae, ut mihi scribatur de exitu casus ipsius. Cum adhuc sanus esset, dixit mihi bis ex curia caesaris Dominationi Vestrae Reverendissimae ante adventum meum esse scriptum, semel per proprium tabellionem. Resolvit me etiam oretenus super illis tribus articulis, per maiestatem reginalem mihi iniunctis, eo modo, ut Dominationi Vestrae Reverendissimae hic praedixerat, quam resolutionem utique maiestas sua aequo accepit animo, sensit enim antea eiusmodi futuram. Paraverat etiam mihi expeditionem scriptam, sed nondum firmatam, antequam prosterneretur, quam habere tunc non potui propter caesaris abitionem, sed reliqui memoriale domino Cornelio Duplicio, qui se maiestati reginali serviturum obtulit, verum in discess[u] meo tantum temporis non habuit, ut vel maiestati reginali vel Dominationi Vestrae Reverendissimae aliquid scribere po[sset]. Factus enim erat provisor seu profantmeis[ter] exercitus Hispanici et Italici, sed promisit se cum primis scripturum.
4 huius, cum caesar praecinctus esset ad discessum, adivi dominum Barensem illicque inveni dominum Cobos, utr[umque] paratum ad equitandum cumque valedicerem, obtulerunt se maiestati reginali et illius maiestatis negotiis semper vigilantissime affuturos. Ubi et Dominationis Vestrae Reverendissimae mentio satis longa fuit, quam ego hic tota[m] aliquot vicibus, habens opportunissimum tempu[s], apud maiestatem regiam et reginalem retexui. Fu[it] illorum maiestatibus non ingratum ea audire, praes[er]tim hoc, quod multis verbis et iureiurand[o] affirmabant a plerisque annis nullum f[uis]se oratorem in curia caesareae maiestatis tam mag[ni]ficum, tam carum hominibus omnibus, etiam [ips]i caesari, in tanta reputatione et qui princ[ipi]bus suis adeo bonum lectum, eorum verba rep[eto], stravisset. Ubi autem dixi eos et aliquot alios affirmare Dominationem Vestram Reverendissimam plures Hispanos amicos habere quam Polonos, qui etiam vitam pro eadem Dominatione Vestra Reverendissima in discrimen ponere audeant, maiestas regia videbatur gratissimo animo audire, nam risit hilare super hoc non parum et repetiit verba mea ad dominos astantes non sine optimo affectu. Feci hoc ipsum et apud reverendissimum dominum Cracoviensem in mensa. In crastino, cum dominus Tarlo canonicus mihi obviam venisset, meminit verborum meorum et dixit: „Optimum heri de domino episcopo Culmensi praeconium apud maiestatem regiam fecisti”. „Feci” - inquam - „nolens veri quicquam omittere”. Qua re et ipse dominus Tarlo et plerique plus affecti mihi videbantur facti, quam antea fuerint, cum Dominationi Vestrae Reverendissimae sine omni dubio tantam existimationem faveant. Nec hoc apud maiestatem regiam omisi, quod domini oratores Franciae et Angliae deliberarunt se velle venire in episcopatum Dominationis Vestrae Reverendissimae, quamprimum id commode facere poterunt, et si hac vice caesarea maiestas diutius Viennae morata fuisset, omnino deliberarant ire et videre Poloniam et Dominationem Vestram Reverendissimam, nec dubito, quin fecissent.
Quaesivi in discessu ex illis dominis, domino Barensi et Covos, quaenam nova certa princi pibus meis dicere possem super omnibus, quae Vi[en]nae per maiestatem caesaream agerentur. Responderunt se m[ihi] libenter impartituros, cum secreti nihil sit. In primis maiestas caesarea non credidit imperatorem Turcarum tam cito debuisse retrocedere, verum cum iam non adsit nec spes est conflictus, ibit caesar recta versus Genuam, ibi classis iam est in ordine, nec usquam morabitur ali[quando], nisi forte Mantuae. Misit etiam maiestas sua ad summum pontificem rogans, ut in Lumbar[dia] cum illius maiestate conveniat, quo colloqui poss[int], hiems quoque navigationem non impediet, qui[n] in Hispanias traiciatur. Hoc adiunxerunt: Reliquit fratri VIII milia Italorum et stipendium p[ro] duobus mensibus cum tota illa pecunia, quam summus pontifex misit pro X milia equiti[bus] conducendis, qui tunc nondum erant conducti. Re[li]quit etiam aliquot tormenta et nil ampli[us].
Nunc autem hic certa nova habemus, [quod] Itali in Ungariam proficisci noluerint, quia capitanei, nescio quomodo, cum stipendia[riis] egerint, res vera me latet. Dicunt, quod a caes[are] pecuniam acceperint et militibus noluer[int] dare eamque ob rem capitaneos aliquot captos es[se].
Summa summarum: Haec VIII M dispersa sunt, non visa Ungaria. Bohemorum etiam XIIII M debebant proficisci in Ungariam, verum quid fiat, nil scitur.
Nova apud nos haec sunt. Principes nostri optime habent, sed dominus castellanus Cracoviensis aeger est 4 infirmitatibus: senio, febri, ictericia et cordiaca coeperantque ante 3 dies dubitare etiam cum desperatione, sed iam incipiunt melius sperare, quamvis tepide. Dominus Deus illius magnificentiam salvet pro bono reipublicae.
Dominus Petrus Opalinski missus est ad imperatorem Turcarum orator dicuntque conventionem huius regni ob hoc protrahi usque ad Trium Regum festum, quo ille interim revertatur. Ipso absente, mihi iniunctum est docere maiestatem regiam iuniorem Allemanice, quare non licet, uti volui, venire in Prussiam.
Me commendo et servitia mea in gratiam et benevolentiam Dominationis Vestrae Reverendissimae. Quae feliciter diu valeat.
Dominus de Nassau ivit in Germaniam inferiorem. Adolescentem illum per Dominationem Vestram Reverendissimam illi commendatum non habet, quia morbus Gallicus coegit eum manere in Polonia.
Datae Cracoviae, 25 Octobris 1532.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servus Fabianus Dameraw