Letter #820
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSNiepołomice, 1532-08-27
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in paper damaged⌈[Reverendo in]Reverendo in paper damaged⌉ Christo Patri, domino Ioanni Dantisc paper damaged⌈[Dantisc]Dantisc paper damaged⌉o episcopo Culmensi sincere dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Rusiae, Prusiae, Massoviae etc. domina et heres
Reverende in Christo Pater, domine nobis sincere dilecte.
Non modum acceptum nobis fuit Paternitatis Tuae consilium, quin immo nil penitus ab eius sententia declinavimus in transmittendis equis eunuchis ad nonnullos caesaris consiliarios, nam tales mittendos seligere decrevimus, quorum alii elegantis, alii velocioris gressus sint, quos secundum personarum mores et aetatem aliis ferociores, aliis vero mitiores distribuendos curabimus. Quod Paternitas Tua sciptura sit nonnullis ad maiestatis caesareae regiam, id maxime probamus, ea potissimum ex causa, quod nobis amicos et rerum nostrarum fautores conciliatura comparaturaque sit, quod nobis gratos et conservare benevolos studebimus. Quod litteras nostras in regiam caesaris transmittendas Georgio Hegel commendaverit, bene actum est, nam is tuto reddere solet speramusque, quod istas accuratius transmittet.
Mittimus Paternitati Tuae cervinas carnes ex venatione nostra, quibus vescetur cum amicis et convivis suis, nam intelligimus illam ante reditum istuc nostrum recessuram fore, quam minime participem reddere possemus.
Nicolaum Nibscicz, cuius opera et servitio per occasionem utimur, tam ad Paternitatis Tuae commendationem, quam ob eius virtutem commendatum habebimus.
Et bene valeat hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ Paternitas Tua.
Datum ex Nepolomice, die XXVII Augusti MDXXXII.
Ad mandatum proprium serenissimae reginalis maiestatis
Postscript:
Perscribat nobis Paternitas Tua text damaged⌈[Tua]Tua text damaged⌉, quisnam Sigismundi Loffredi vices agat in curia caesaris text damaged⌈[caesaris]caesaris text damaged⌉.