Letter #816
Martin von ZEHMEN (CEMA) to Ioannes DANTISCUSKulmsee (Chełmża), 1532-08-09
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Chrisito Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia confirmato episcopo Culmensi et administratori Pomezaniensi ac oratori sacrae maiestatis regis Poloniae apud caesaream maiestatem dignissimo, domino suo gratiosissimo et colendissimo
Hoff
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime et colendissime. Debita obsequiorum et orationum commendatione praemissa.
Scire dignetur Reverendissima Paternitas Vestra frumenta annonarum et ex praediis ducta esse in G(?)rawdnytz et Culmense, aliqua adhuc non multa restant ducenda. Sunt in utroque loco circa LX lastae utriusque grani, et siliginis et tritici. Hoc anno magnificus dominus palatinus Culmensis optimam fecit diligentiam de mandato sacratissimae maiestatis regiae circa ... illegible⌈...... illegible⌉cionem earundem. Mercatoris in dies speratur adventus pro foro faciendo. Ego et dominus Thomas sumus ambigui et anxii, quid faciendum erit, eo quod leviori pretio quam antea venduntur, modius siliginis solum V grossis, tritici VIII emitur, tanta vero summa frumentorum forum promovebit et maius pretium efficiet. Exspecto omni hora Reverendissimae Paternitatis Vestrae desuper informationem, prout proximis litteris meis ea in re obsecratus sum edoceri. Quae utinam personaliter sola adesset, Deus totius pietatis et misericordiae Dominus concedere dignetur.
Hic in episcopatu omnia cum maxima cura et molestia isto tempore procellarum pro meliori posse diriguntur. Nepotes Reverendissimae Paternitatis Vestrae in Culmense coepta studia continuunt. Expensae pro eis de reditibus eiusdem solvuntur, vestes etiam eis fieri feci satis honestas his diebus.
Cum his me gratiae et favori Reverendissimae Paternitatis Vestrae iterum iterumque commendo et eandem felicissime valere exopto pro huius patriae suique episcopatus speciali solamine.
Raptim ex Culmense ob repentinam nuntii abitionem, anno Domini etc. XXXII-o.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae humillimus servitor Martinus Czeme canonicus Culmensis