Letter #808
[Ioannes DANTISCUS] to [Piotr TOMICKI]Regensburg, 1532-07-07
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime. Obsequiorum meorum plurimam commendationem.
Rescripsi nuper cum Andrea Dlusky Dominationi Vestrae Reverendissimae. Ad praesens cum et ipse in profectionem futurus sum ad Dominationem Vestram Reverendissimam, quam brevi visurum spero et cum illa coram conferre plurima, quae haec tempora concernunt, nolui longa scriptione esse molestior. Scripsi etiam serenissimae maiestati regiae written over reginali⌈reginaliregiaeregiae written over reginali⌉ in compendio et misi caesareae maiestatis litteras, ex quibus, quae spes de pace restat, habebitur. Ad illas me refero meque Dominationi Vestrae Reverendissimae, domino meo s observandissimo summopere commendo.
Misi superiore die cum aliis litteris Dominationi Vestrae Reverendissimae paraphrasim in psalterium numquam prius satis intellectum, ad Hebraicam editam veritatem a viro Ch(ristiano), qui ex Lovanio, ubi fere 10 annis Hebraeam linguam professus est, mecum proficiscitur. Quae si Dominationi Vestrae Reverendissimae placuit, rogo his annexum exemplar reverendissimo domino Plocensi, cui omnia fausta precor, transmittat.
Ex Ratisbona, 7 Iulii anno 1532.