Letter #800
Helius EOBANUS Hessus (KOCH) to Ioannes DANTISCUSNuremberg, 1532-06-20
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo principi ac summo viro, domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi, oratori regio etc. domino perpetua fide colendo suo
Salutem.
Ad Campensis nostri litteras rescripsi quicquid ad te scribendum esse putavi, optime Dantisce, quamquam et ad te paucos ante dies litteras dederam, quas video nondum fuisse redditas tibi, cum tu et Campensis scriberetis. Spero tamen nunc esse redditas, ex quibus intelleges, quam invitus a vobis discesserim, quod tu dicis poetice factum, nec ego multum nego poetam vesanum fuisse me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ eo tempore. Sed quid facerem: abeundum utique erat, et mane, cum surgerem, nemo ferme tuorum surrexerat ita et Campensis iam suo more exierat ad Danubium. Itaque vale dicere nulli praeterquam tuo fratri Bernhardo potui, qui et ipse adhuc tum ms. dum(!) ⌈tumtum ms. dum(!) ⌉ profundo stertebat somno et non credebat me tam repente abiturum. Quare, mi carissime patrone, nihil erat quod de me esses anxius, qui etiam si peream, citra a(?) iacturam peream, nisi tu fortassis iacturam esse existimas malis poetis pereuntibus malos perire versus. Nunc si post octiduum, ut scribis, abiturus es, quid ego redeam? Metuo ne te non inveniam et frustra veniam, neque enim caesarem et omnes principes tanti facio, ut propter eos hinc me moveam. Te sequar libentissime, quocumque voles gentium. De ecclesiaste Campensi scripsi; bonam iam eius partem in versus conieci, reliquum item absoluturus brevi, et omnino antequam ad te redeam, si modo redeam, nam super ea re tuas exspectabo litteras. Non spero te tam brevi abiturum. Scio enim, quam te non facile dimittat Augustus quamque non anxie te revocet tuus Sigismundus. Salutes oro meo nomine carissimum Campensem, quem et filiola mea, ipsius uxorcula, item et mater mea Regina, quae et te plurimum ac reverenter salutat. Salutant et Campensem duae familiae meae cum quibus ipse consuevit etc. Dominus Cornelius egregie me implevit veteris Bacchi pinguisque ferinae. Salutat te reverenter noster Ioachimus. Vale mi studiorum meorum maecenas.
Noribergae, 20 Iunii MDXXXII.
Tuae Reverendissimae Do(minationi) or Do(minationis)⌈Do(minationi)Do(minationi) or Do(minationis)⌉ vere deditus Eobanus vel Banuseo paper damaged⌈[vel Banuseo]vel Banuseo paper damaged⌉