List #79
Iacobus ROBBIUS Aldenardus do Ioannes DANTISCUSGhent (Gandavum), [1531-11-28?]
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
AAWO, AB, D. 6, f. 1v unnumbered after f. 131
Magnifico Viro, domino Ioanne(!) Dantisco episcopo Culmensi atque excelsi regis Poloniae oratori facundissimo
Bruxellae
Egon tale aliquid commerui, doctissime Orator, ut paginam tuam victoriarum invictissimi regis Poloniae nuntiam singulis, quasi lampada, tradi et multorum manibus teri viderem, solas autem meas avolarent et fugerent, ut Priapi falcem? Huccine rediit aequitas tua? Hoccine est humanum factum? Ecquid, obsecro, facies ei, qui damnum dederit aut malum? Solus ego dignus fui, ut de te mihi persuasam exspectationem adimeres? Ille ego tibi visus sum, qui ob ingenii inopiam et blaesae linguae defectum Dantisci nomen nullis praeconiis celebrare potuissem neque quicquam per Robbium accessurum tibi gloriae atque etiam incrementi? Enimvero tametsi rudem, ignavum et plane inertem me educarunt parentes et naturalis iudicii protinus expertem, habeo tamen diis gratias, quod hoc dono me dignati sunt, ut sciam admirari, quod pro merito nequeo laudare.
Proinde si labori tuo debitas non tribuissem laudes, apud me nihilominus cum primis honorifica vocalibus latuisset pagella cum summa admiratione intrantibus conclave meum frequenter obiecta et visa tui memoriam inculcasset.
Tantae molis opus erat in epistola Utenhovio data cum pagellis: “Robbium nostrum cum egregio saluta poculo”. Illa ferme verba fuerunt tua et dixisse
unicuique partem et tunica written over u⌈uaa written over u⌉m. Ego sane omnibus modis meam singulis commendare probitatem non desino. Tu interim mihi duplicas malum, non enim quod a te volo, hoc habeo, sed quod nolo, accipio. Pro pagella scilicet scommata, quibus passim rideor, aiunt me
Laufellae(!) aut
Pholi (quorum meminit Iuvenalis) congiorum potorem Dantisco attestante. Sed ad pagellam redeo. Dices forte: Carolo ternas aut quaternas dedi. Ea lege et me(n)te, ut te faceret participem. Immo, hercle, participem! Postquam
AAWO, AB, D. 6, f. 131v
numerassem eo usque singrapho obseratas, retinuit, ut ne characterem viderem. Adhuc ignoras Teutonicos nostros praesertim Gandavenses, qui tam sunt rapaces, ut etiam pulveres platearum, lutum et sterquilinia venalia exponunt. Verum dum pro pagella tua mihi detenta ego tibi pagellam reddam, non epistolam, hanc missam facio addito, si cupias, delicti tui veniam impetrare. Dabis quamprimum in lucem, emergant commentarios illos poenitentiales, quorum dedisti mihi videndi exemplaris copiam prandio illo heroico, dum ultimo apud te divertebam. Rursum mihi prolixioris epistolae conscribendae nascitur occasio, quod tanto tempore nobiscum os et conspectum convictum et colloquium tuum, quo plerisque ex nostratibus nihil contingere posset optabilius. Nobis dii invident. Est, quod queror. Ceterum
nolo cum diis c more gigantum congredi, ne tandem Aethnam sentiam.
Igitur vale, Honorandissime Praesul, et me ut deditissimo famulo utere.
Gandavi, ex aedibus Utovianis.
Servus tuus paratissimus Iacobus Robbius Aldenardus