List #7744
Ioannes DANTISCUS do [Jan TARNOWSKI][1542-03-05 — 1542-03-17]
Regest polski: Dantyszek poleca adresatowi posłów [Johanna von Kreytzen, Botho von Eulenburg] księcia [Albrechta Hohenzollerna] wysłanych na odbywający się właśnie sejm Królestwa Polskiego w sprawie sporu granicznego między Prusami Książęcymi a Wielkim Księstwem Litewskim.
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
| ||||||||
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny
<Illustris> etc.
Certo accepi ad ea comitia, in quibus nunc <Illustris> Dominatio Vestra cum aliis clarissimis dominis senatoribus feliciter agit, illustrissimi domini ducis in Prussia, domini, amici et vicini mei coniunctissimi in negotio limitum cum magno ducatu Lithuaniae allegatos esse oratores, quibus licet mea commendatio apud <Illustrem> Dominationem Vestram minime est necessaria, quod sciam, quanti illorum principem faciat, et quanta observantia prosequatur, adegit [m]e tamen, cum amicae vicinitatis amicitiaeque mutuae, tum e[tia]m regni et omnium nostrum rei publicae ratio, ut has scriberem, in eo f[id]issimum, quod res finium non solum ipsius illustrissimi domini ducis, verum etiam et Regni, cuius hic princeps feudalis est, agatur. Officiique mei esse putavi pro praestito in consilium Regni iuramento <Illustrem> Dominationem Vestram commonefacere, ut, cum ea in re sententiam suam dictura sit, ad hoc orationem accom<m>odet, ne quid vetustis et exacte privilegiorum vigore descriptis oris, quae per sol<l>emnem transactionem cum illustrissimo principe factam cum magno ducatu, modo limites regni sunt, decedat, aut ne illis quicquam Illustris Dominatio Vestra cum aliis regiis senatoribus, quibus ea cura incumbit, derogari patiatur, quodque in hoc negotio missi oratores sic tractentur, ut cum certa consolatione et spe indulgenter auditi atque absoluti ad dominum suum illustrissimum principem redire possint.
Hanc animi mei significationem non adeo affectione propensionis, quantum ex debito in rem publicam Regni iuratae meae fidei, in <Illustris> Dominationis Vestrae et quorundam aliorum dominorum senatorum notitiam deducendam operae pretium esse existimabam. Meque etc.