List #763
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSBruges, 1532-03-11
odebrano Regensburg, 1532-04-06 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny Ekscerpty dotyczące podróży Dantyszka
Reverendissimo in Chr paper damaged⌈[Chr]Chr paper damaged⌉isto Patri et Domino, domino Ioanni Dan paper damaged⌈[Dan]Dan paper damaged⌉tisco episcopo Culmensi etc., serenissimi P paper damaged⌈[P]P paper damaged⌉oloniae regis ad caesaream maiestatem ora paper damaged⌈[ora]ora paper damaged⌉tori etc., domino meo honorandissimo[1]
Salutem plurimam.
Litteras tuas ad me attulit Michael tuus octava, nisi fallor, mensis Martii. Dolui vero de recessu tuo, statueram enim omnino, sicut inter nos conventum fuerat written over m⌈mtt written over m⌉, ad te venire Antverpiam neque opus fuit, ut verereris, ne mihi molestus esses, si vocares, nullus enim affectus meus privatus mihi impedimento esse possit, quominus me tibi impenderem. Sed haec ita sunt.
Imprimis scribis te a Fuggaris intellexisse caesarem Ratisbonae agere neque diu illic immoraturum, quae causa est, quae potissimum te compulit ad proficiscendum, sed de huius rumoris qualitate pauci melius iudicare potuisse written over eru⌈eruisseisse written over eru⌉nt quam ego, qui tam recens inde abii, non ut vulgus hominum facere solet, de aliquibus autem certior factus, alior written over a⌈aoror written over a⌉um mult written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ltlt written over ...⌉is de causis non ignarus. Proinde, quicquid est talium rumorum, quale sit aut esse vere possit, arbitror me scire et, ut ad te scripsi, quandocumque eo venturus es, sive priusquam ego, aut tardius, scio te inventurum aulam, qualis hactenus fuit.
De domino de Beveris nihildum audivi. Scripsi ad eum iam bis, tu semel, neque cuiquam nostrum rescripsit. Summa, quod ab eo petii, fuit, ut significaret, quo in loco convenire illum possem, nam in hac angustia temporis, quo domi sum mansurus, non adeo vacat Zelandiam, Brabantiam Flandriamque percurrere, nisi certus sim de loco, ubi invenire illum queam. Nisi rescripserit, ego non viso eo cogar redire ad caesarem, quod mihi non poterit non esse ingratum. De Gemma tuo aliud credidissem. Gaudeo, quod adhuc manserit Campensis, sed et hunc audio haesurum orig. hesurum⌈haesurumhaesurum orig. hesurum⌉ Coloniae Agrippinae, ubi si tu quoque mansurus es, nescio. Ego vero, nisi prius me caesar vocet, statui postridie Dominicae Quasimodogeniti orig. Quasi modo geniti⌈QuasimodogenitiQuasimodogeniti orig. Quasi modo geniti⌉ recedere et celerrime ad vos proficisci.
Interea mitto ad te latorem praesentium orig. presentium⌈praesentiumpraesentium orig. presentium⌉, fratrem meum uterinum, quem statui apud me retinere, ut aliquid discat, sed quia tam celeris equitationis, quali ego utar, est insuetus et impatiens, ut miseriae assuescat et laboris, ratus sum expedire, ut te in familia tua proficisceretur hidden by binding⌈[ur]ur hidden by binding⌉ Ratisbonam pedes, ne cuiquam sit molestus. Tantum a te impetrabo, ut cum aliis ire liceat illi. Commendavi illum interim Petro tuo dispensatori, utque iuvenem curis habeat; spero impetrasse. Forte ibi citius futurus sum quam tu, praesertim si apud reverendissimum dominum Leodiensem aut Coloniae es mansurus. Tunc illum ad me sumam et onere illius te exonerabo.
Novarum rerum hic nihil est. Uxor mea se addictissime tibi commendat cum sorore et familia. Catharinam filiam male habet febris. Marcus Laurinus recte valet sperassetque omnino adventurum te Brugas, nisi de abitione tua certiorem illum reddidissem. Paraverat autem vas fictile egregii operis, quo te volebat excipere. Si adhuc apud reverendissimum cardinalem es, me ipsius illustrissimae celsitudini humillime commenda et non abiturum ea insalutata me pollicere.
Et bene vale, Domine honorandissime.
Ex Brugis, XI-a die mensis Martii anno XV-c XXXII-o.
Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus inservitor Cornelius Scepperus
[1 ] Missing parts of the address supplied by the editor were written on a lost piece of paper through which the seal was impressed