Letter #737
Heinemann RODE to Ioannes DANTISCUSDalen, 1532-01-15
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino Ioanni Dantisco, ecclesiae Culmensis nuper electo episcopo longe meritissimo serenissimique regis Poloniae apud caesaream maiestatem oratori et legato publico, domino, patrono et maecenati suo modis omnibus observandissimo
Obsequiose
Salutem cum vera felicitate opto.
Quam nihil quicquam sit in vita mortalium virtute amabilius, efficacius, illustrius quodque ad sui miraculum potentius etiam ignotorum animos pelliciat atque inflammet adeo, ut nulla incantamenta possint vehementius, saepe equidem audieram antea, Praesul amplissime, venerabilis amice ac patrone colendissime, verum ipsius rei periculum numquam hactenus ita feci, quemadmodum me nuper generosa ista animi Tui magnificentia multo locupletissime docuit. Quem mihi iam pridem vixdum bene cognitum virtutes istae heroicae totum sic vendicarunt, ut nihil supra. Numquam, ita me Dii bene ament, quemquam sensi humaniorem, benigniorem aut integriorem, numquam cordatiorem omnibusque dotibus, quae excelsam istam fortunam deceant, cumulatiorem atque omnibus numeris absolutiorem. Atque hoc vere vel in primis admirandum mihi visum est in tanto rerum apice ac sublimi isto aulicae vitae fastigio (ne dicam fastidio), in tanto inquam strepitu ac undis occupationum nequaquam vulgarium, posse sibi constare animum et non modo ulla ex parte non vitiari, frangi aut succumbere tot arietibus, immo noxiis, quibus obnoxia solet esse aula, verum etiam multo ad virtutem in dies alacriorem promptioremque resurgere, labore nimirum vires novas suggerente, ut fere duris magis exercetur fortitudo. Quis, amabo, tale pectus non admiretur, in quod nullum ne perditissima quidem corruptela ius habet? Quis non adamet atque exosculetur incorruptissimos mores expositamque omnibus citra fastum benevolentiam, benignitatem ac fidem plus quam humanam? Haec est profecto ingenii Tui praestantissima indoles, quae Te iam olim ad has quoque dignitates natum ab incunabulis destinavit. Quandoquidem non temere neque sine fato aut numine (vel ethnicorum testimonio) datur potentia aut claritudo. Neque vero huiuscemodi rerum auctor est illa poetica Rhamnusia, quam non iniuria exoculatam finxerunt, quippe quae nullum aequi aut iniqui discrimen habeat, fas iuxta ex aequo ducat, prout illi collibitum fuerit ac omnia pro nutu ac renutu verset atque reverset improbissime. Verum enimvero dominatur hic, uti in omnibus, divina providentia fatumque et ineluctabilis rerum series, quae aeterno indeclinabilique consilio et nutu suam cuique sortem delegat. Hic est genius ille et mens universi arbitra ac domina inextricabilem longo sed vario et inaequali ordine cathenam trahens.
UUB, H. 154, f. 77v Cuius oculos minime latuit Tua incredibilis maximasque ad res spectans integritas ante etiam, quam esses quicquam. Macte igitur praeclara virtute heros, sic itur ad astra, hac demum ratione succrescunt defractae Platonicorum alae, quibus animus ille in sedes suas, unde in hoc pistrinum seu ergastulum praeceps eiectus erat, feliciter remigrat. Non possum interim non magnopere gratulari felici imperio, quod tanti viri auctoritate et prudentia ornatur fulciturque. Haec enim vera certaque regnorum sunt ornamenta et nervi, immo (ut ita dicam) anima et vita, sine quibus instabilis est ac infirma omnis imperii, quantumvis augustissimi in speciem, maiestas. Quare optime scribit omnis eruditionis parens et fons, immo Oceanus, Homerus, magnum illum regem Agamemnonem sibi optasse Nestoras tantum, cum tot selectissimae armaturae haberet principes et inter hos invictum illum Achillem, numquam satis pro merito laudatum, utrumque Aiacem, Diomedem strenuo patre meliorem, Sthenelum ms. Sthelenum(!) ⌈SthenelumSthenelum ms. Sthelenum(!) ⌉, Mnesthea et reliquos mille munium classicos viros. Videbat profecto sapientissimus ille vir, quam aegra et pusilla sit armorum ac virium fiducia, nisi accedente prudentia roboretur: nam vis consilii expers (ut ille ait) mole ruit sua. Idem sensit ad Babylonem Darius, oblato malo Punico, tot sibi a Diis immortalibus voto imprecans Zopyros, quot illic inessent grana. Sed quid multa? Quorsum opus longiori periodo? Non est huius loci neque temporis prolixiorem Tuarum laudum agere praeconem, in quibus plus satis desudabit ingenium felicissimum aut alioqui a ceteris rebus vacuum. Otiosi (cum Deus volet) conabimur latius et apertius Tuas illas ingenii dotes depraedicare, quae tanto splendore aulae istius principalis condecorant, ut in Tui admirationem etiam neminem non rapueris et ad candidissimam humanitatem observandam non accenderis iam dudum. Me certe (ex cuius animo ceteros metior aestimoque) ita obvinctum Tibi habes, ut nullus Gordius aut Herculeus nodus possit violentius nos constringere, quando praesertim Tua Reverendissima Paternitas pulcherrimis et maximis officiorum testimoniis declaravit erga me animum suum, cum istic apud caesaream maiestatem legatus haererem. Quam ob rem assidue dispicio, ut quali quali obsequio id reponam et si non absolvam, certe exonerem nonnihil fidem meam, omnibus modis obstrictissimam vicissimque animi mei promptitudinem verbis saltem, quod re ipsa nequeam, mediter utcumque testari. Id quod, ut pro virili perficerem, dum mecum sedulo in animo volverem: ecce clanculum a tergo velut ex insidiis me adoriens calumniator ac sycophanta egregius Antonius Morgenstern, indignis Rhodium Tuum exercuit ac versavit modis, ut tantum non animum desponderim, nisi me tum causae aequitas, tum principis mei patrocinium recreasset. UUB, H. 154, f. 78r Iam omnino requiem et altissimum fessis rebus otium partum speraram, iam (inquam) velut invento portu dispiciebam, quonam tandem obsequio amicissimos mei demererer, quorum ego non simplicem benevolentiam et candorem expertus sum, dum istic legatione nomine principis mei fungerer. Itaque nescio quae Erynnis aut Eris, paci et tranquillitati semper infesta, subito mihi omnes rationes interturbavit atque ex summa felicitate coniecit in arctum meas copias, ut neque interquiescere neque ad aliquod praeclarum studium ac facinus animum referre adpellereque potuerim. Itaque spe cogitationum et consiliorum meorum frustratus, unde pacatissimam serenitatem speraram, ingens repente oborta est procella adeoque mentem ipsam tantum non e statu suo subverterunt turbulentissimae tempestates. Nam ut negotii summam breviter perstringam, in quem omnes spes, praesidia, consilia et auxilia dominus meus reverendissimus una mecum collocaverat, in cuius sinum penitissima animi mei cogitata effuderam, cui me ipsum denique, quantus sum, credideram, is (ut fit) sibi cavens et malitiose consulens, meam mihi rem intervertit sibique meam dignitatem usurpare mira inauditaque perfidia cogitavit. Ablegatus enim a principe nostro, quo a pontifice Romano utriusque negotium sartum, tectum ratumque faceret, per fas, per nefas, sibi consultum volens, me excluso, suum ipsius negotium egit. Quid ego multis Tibi hominis sutelas depingam? Ex hoc uno flagitio, tamquam ex ungue leonem, in proclivi fuerit coniectare reliquam nebulonis impudentissimam audaciam. Nititur autem, homo imbecillis alioqui, viribus et praesidio domini coadiutoris, ut semper suum Absalonem invenit versutus Achitophel. Ita iuratissimis odiis in me, adfectant quam operam, iunctis operis, ille potentia et factione, hic vafritie et impudentia, uterque perfidia pugnans, tandem una disiecturi (nam eo spectant illorum perfidi conatus) et ecclesiam nostram, me confecto. Neque enim obscura id conspiratione moliuntur: sed cui debent omnia, a cuius tutela pendent toti, aperto propemodum Marte conantur exturbare praesulem et principem meum et suum omnemque sibi vendicare dicionem, nimirum viperae exemplo, quae neque patrem neque matrem fert incolumem videre, ut scilicet sola regnet. Nihili faciunt fidem datam improbi, nihili sacramentum iurisiurandi, nihil eos impudentiae, nihil pudet perfidiae, sed obstinatis animis et perfricta fronte, caeco furore, andabatarum more ad lites et pugnas ruunt, ut me quo iure, quoque iniuria, pessumdent ac protelent, nisi et ipse malo modo malum adhibere cuneum didicissem, hoc est nequaquam cedere malis, sed contra audentius ire. UUB, H. 154, f. 78v Eaque omnia (ne quid atrocitati contumeliae desit) faciunt optime merito, quod neque ipsi inficias ire possunt, utcumque iam dissimulent maleque officium refundant ingratissimi. Nempe hic nimis quam vere sentio, quam verum sit illud tametsi vulgo iactatum proverbium: homo homini lupus. Profecto sic habet, a nullo tantum periculi metuendum neque est ullum malum frequentius aut pertinacius quam hominum inter ipsos malitia et iniuria. Homo in hominis perniciem quoque coniurat et (quod est indignissimum) etiam bene meriti. Reponunt officium et ferae eaeque immanissimae, unus homo pro beneficio maleficium, pro gratia contumeliam (ne quid dicam acerbius) refert. Sed quid ego me inanibus querelis conficio? Haec est lex, haec conditio nascentium, ut quicquid intriverit fortuna, quod in hac vita varium et plerumque durum est, exedendum sit. Ad haec gloriae et virtutis individua comes semper est invidia, quam non magis subterfugere possimus, quam se ab umbra corpus subducere. Hanc rerum condicionem nemo commutabit, a qua immunis esse potest nemo, nisi quis forsitan gallinae filius albae extra publicam aleam statui se postulet, qui et alium orbem et aliam rerum faciem sibi peculiariter fabricet, oportet. Nam hoc rerum statu a superis dimensum est omnibus citra ullam exemptionem, ut curarum molestiarumque Euripus quidam sit haec vita. Numquam tanta serenitas, quin obnubiletur, numquam tanta securitas et tranquillitas, quin alicunde ingruat turbo, numquam tanta pax, quin vel aperto Marte insiliant vel in insidiis malignius delitescant hostes. Terra nostra semper tribulos parturit, etiam in mediis violis et rosariis. Nec absque re exclamat sapiens omnium rerum expertus: occupatio, inquiens, magna data est omnibus hominibus et grave iugum super filios Adam. Quis igitur recalcitret aut tergiversetur? Necessitates sunt, quibus ne Dii quidem ipsi reluctentur. Quidquid fata (ut ait Seneca) volentem ducunt, trahunt nolentem. Obsequamur igitur potius, quam violenter rapiamur. Denique quando Patri coelesti ita visum est, quis obmurmuret tam potenti? Adde, quod afflictio patientiam pariat, patientia probationem, ea spem, quae demum non frustratur. Haec sunt, Reverendissime Praesul, quae faciunt, ut paulo aequius feram casum humanum, quamvis atrocissimum, hoc pacto ipse adversam fortunam consolor, futurum sperans aliquando, ut reflet aura et illi suae improbitatis, quas merentur, dent poenas causaeque iniquissimae, vel inviti, cedant, quandoquidem huc ratione perpelli nequeunt, ut caecitati incredibilem adiunxerunt impudentiam. Quod ut quam primum fiat, obsecro Tuam Reverendissimam Paternitatem auxiliares manus dignetur commodare patrociniumque Rhodii Tui suscipere apud principes aulicos. Audiit Tua Reverendissima Paternitas acerbum UUB, H. 154, f. 79r casum meum, audivit adversariorum improbissimam perfidiam, quaeso, ut tam agat Eadem Reverendissima Paternitas Tua meum absentis negotium, quam praesentis pridem, cum istic legationem obirem, egerat mihique meam causam salvam et incolumem constituat. Id quod Tua Reverendissima Paternitas nullo negotio fecerit. Novi enim, quanta apud magnates et principes fide et auctoritate valeas. Meminit etiam, sat scio, Tua Reverendissima Paternitas, quam scite dixerit philosophus ille: nihil aeque metuendum atque ne felicitatem excludamus. Occasio non omittenda, dum fit eius copia, siquidem fluxa est, quod si tergum verterit, ne quicquam captes lubricum calvitie occiput. Crassius et apertius omnem rem tibi enarrabit famulus quondam meus Ioannes Thomae, qui modo apud reverendissimum cardinalem legatum a latere dominum Laurentium Campegium ms. Campecium(!) ⌈CampegiumCampegium ms. Campecium(!) ⌉ agit, illi, praecor, quicquid in rem meam futurum est, dignetur consulere Tua Reverendissima Paternitas.
Amicis me commendatissimum opto, quibus laeta prosperaque omnia Tecum una imprecor in Domino. Bene valeat Tua Reverendissima Paternitas.
Ex arce praep. Dalia, 18 (ante) Kalend(as) Februarii anno ab orbe redempto supra sesquimillesimum trigesimo secundo.
Reverendissimae Paternitati Tuae addictissimus Henemannus Rhodius