Reverendissimo in Christo Patri, Domino ⌊Ioanni Dantisco⌋, Dei gratia episcopo Culmensi [or]atori serenissimae ⌊maiestatis regiae Poloniae⌋ etc. amico carissimo ac honorando
Accepi ex ⌊⌋ Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quod expediverit mihi denuo privilegium a ⌊caesarea maiestate⌋ et miserit ad manus domini ⌊Nicolai Nipsicz⌋. Exspecto igitur in dies alacer, magni enim mihi est id officium Reverendissimae Paternitatis Vestrae, cui magnas habeo agoque gratias, erit autem mihi studio, ut et referre id aliqua ex parte ei umquam possim.
Nunc vero dignabitur Reverendissima Paternitas Vestra grato accipere animo ea, quae impraesentiarum misi medio eiusdem domini ⌊Nicolai Nipsicz⌋, quamvis exigua et non tanta, ut iuste correspondeant officio Reverendissimae Paternitatis Vestrae. Curabo, ut dixi in antea, efficere, quando uberior hanc animi mei gratitudinem demonstret effectus, pergat modo Reverendissima Paternitas Vestra, ut coepit, in promovendo nomine meo apud ⌊caesaream maiestatem⌋ et itidem apud fratrem eius ⌊regem Ferdinandum⌋ inferendo nonnumquam ex opportunitate recordationem mei.
Et identidem atque in primis ipsa apud se Reverendissima Paternitas Vestra non obliviscatur mei, sed caritate sua singulari complectatur me. Et optime diu atque felicissime, id quod ei faveo et deprecor, valeat.