Letter #722
Jan MECKLER to Ioannes DANTISCUSKulmsee (Chełmża), 1531-12-06
received Regensburg, [1532]-04-06 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi necnon administratori Pomezaniensi atque serenissimi regis Poloniae apud caesaream maiestatem oratori dignissimo, domino suo plurimum gratioso
Reverendissime Colendissimeque Pater et Domine, domine gratiose dignissime.
Post humilem et devotam sui commendationem me Vestrae Reverendissimae Paternitati obsequiosum reddo.
Reverendissime Domine.
Licet iam pridem superioribus litteris Vestrae Reverendissimae Paternitati de meis obsequiis ad quaevis studia [obe]unda paratissimum perscripserim, veror tamen, ne huiusmodi aliquo casu latorum indiligentia detentae sint, eo quod nihil litterarum Vestra Reverendissima <Paternitas> , modo privatim, ad me scripsit. Tamen quod litteris domini Georgii Vestra Reverendissima Paternitas salutatione plurimum salvere fecerit, et id quidem nullis meis vel meritis, vel famulatibus. Pro qua Vestrae Reverendissimae Paternitati et dignas, et magnas gratias tamquam domino meo gratiosissimo habeo atque ago. Propterea rursus nihil aliud Vestrae Reverendissimae Paternitati scribo, saltem quod ego cum confratribus meis carissimis maiorem in modum Vestrae Reverendissimae Paternitatis auspicatissimum ad nos adventum in dies avide praestolamur. Deus faxit Omnipotens, ut et nobis, et patriae quam celerrime in consolamen sit adventura. Id ut factum fuerit, Deum immortalem meis indignis precibus humillime sum exoraturus.
Novi Vestrae Reverendissimae Paternitati communicare queo nihil, tantummodo quod omnes hic apud nos propria libertate (omni iure posthabito) gaudere volunt. De quibus permulta Vestrae Reverendissimae Paternitati scribenda essent.
Cum his Vestram Reverendissimam Paternitatem sanam et incolumem in longissima tempora valere exopto. Cui me unice commissum dedo et elargior.
Datum Culmenze, 6 Decembris anno Domini 1531.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis Ioannes Mechlerus humillimus capellanus