» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #710

Ioannes DANTISCUS to Ferdinand I of Habsburg
Brussels, 1531-11-10


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, OS HHSA, Polen, I. 2, 1531, f. 214-215

Prints:
1AT 13 No. 386, p. 358-359 (in extenso)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

OS HHSA, Polen, I. 2, 1531, f. 215v

Sacratissimae Romanorum, Hungariae, Boemiae etc. Regiae Maiestati.

OS HHSA, Polen, I. 2, 1531, f. 214r

Sacratissima Regia Maiestas et Domine, Domine Clementissime.

Humillimam servitutis et devotionis meae commendationem.

Scripsit mihi VIII-a Octobris praeteriti ex arce Strigoniensi generosus et strenuus miles dominus Caspar Mathyeyowski, quod si Spirae apud Sacratissimam Maestatem Vestram agerem, ut apud eam intercederem in his, quae stipendium eius spectant, in quo XII equites et VIII equos currus trahentes alit, declaravitque mihi per litteras suas, quod cum sic in arce Strigoniensi tribus ferme mensibus immoratus fuisset in gravissima omnium rerum penuria et 700 ducatos suos superinscribedsuossuos superinscribed aureos exposuisset requisivissetque saepius consiliarios bellicos Sacratissimae Maestatis Vestrae, ut aliquam conventionem de stipendio secum facerent, nihil in his tribus mensibus ab eis obtinere potuisset, illos tamen tandem per litteras suas ad praescriptum equorum numerum centum dumtaxat florenos Renenses sibi assignasse, cum quibus nequaquam se sustinere posset esseque in ea arce quosdam milites Hispanos, quorum unus quolibet mense tantum acciperet, solverentur et superinscribedetet superinscribed illis ab illustri domino Saxoniae duce in Strigonio et Wissegrad constitutis, cuilibet ad tres equos 136 florenos quolibet mense. Unde me rogavit, ut hanc indignitatem et detrimentum eius in notitiam Sacratissimae Maiestatis Vestrae perducerem. Quam humiliter rogo, velit huius boni militis, quem domui Austriae semper addictum cognovi, clementiorem habere rationem et iubere, ut quamprimum illi pro numero equorum suorum satisfiat, utque ei honestiori et commodiori OS HHSA, Polen, I. 2, 1531, f. 214v stipendio provideatur, praesertim in tanta, ut scribit, omnium rerum penuria; sin vero, saltem ei, quod optat, facultas abeundi concedatur. Hoc, quemadmodum ille a me postulavit, ex consilio magnifici domini Vilhelmi de Rogendorff Sacratissimae Maiestati Vestrae significandum duxi. Cui supplico, ut id bono sic a me animo scriptum boni consulere et me cum omni eo, quod possum, humillime commendatum habere dignetur.

Christus Dominus noster Sacratissimam Maiestatem Vestram quam diutissime sospitet et prosperet in omnibus.

Ex Bruxellis Brabantiae, X Novembris anno Domini MDXXXI.

Sacratissimae Maiestatis Vestrae Regiae humillimus capellanus Ioannes Dantiscus, episcopus Culmensis, serenissimi Poloniae regis orator, manu propria