Letter #71
[Ioannes DANTISCUS] to [Kulm (Chełmno) Chapter]Löbau (Lubawa), 1536-01-07
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendi et eximii domini frater et amici carissimi, salutem et omnem felicitatem.
Reddidit mihi superiori die a Dominationibus Vestris rediens cancellarius meus amicas admodum litteras, quibus opem suam illi meo nomine impensam describunt et quaecumque ad causam eius adhuc necessaria cognoverint, pollicentur. Habeo itaque, quas possum, gratias, et rogo, quemadmodum coeperunt patrocinari, non desinant. Quod omni studio et fraterno officio Dominationibus Vestris, quas optim<e> valere ex animo cupio, rependere curabo sedulo. Reliqua ipse cancellarius noster referet.
Ex castro meo Lubaviensi, VII Ianuarii, anno 1536.