Letter #701
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIBrussels, 1531-10-22
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino,
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine Observandissime. Plurimam obsequiorum meorum commendationem.
Cum ista nocte hinc a domino suo serenissimo Romanorum rege dominus comes Nogarollis revocatus in postis abeat, non potui omittere, cum prius abunde cum cubiculario Gersdorff scripserim de omnibus, quin has breves exararem. Ipse dominus comes, quemadmodum ista mihi hora rettulit, adhuc super his rebus, de quibus scripsi in novissimis, a domino suo non habuit responsum; pollicitus est mihi, quam primum ad dominum suum appulerit, se de omnibus per litteras suas me reddere certiorem, quod postquam fiet, perscribam ad Dominationem Vestram Reverendissimam omnia etc. Mitto hic nescio quae de cometis. Quae alias hic aguntur, scripsi in compendio ad serenissimam maiestatem regiam. Nos hic nihil facimus et in utramque aurem dormimus etc. Alia in ista celeritate non restant, quam quod me Dominationi Vestrae Reverendissimae summopere commendo, Deumque precor, ut me Illam felicem et incolumem brevi videre concedat, quod ut fiat quantocius (ne iterum querelis meis molestior sim) Dominationem Vestram Reverendissimam rogo et obtestor, det omnem quam potest operam. Ego profecto, ut scripsi in novissimis, durare hic non possum diutius.
Ex
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus