» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #70

[Ioannes DANTISCUS] to [Maximiliaan van EGMOND-BUREN]
Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-01-10


Manuscript sources:
1rough draft in Latin, autograph, BCz, 245, p. 237-238

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Spectabilis Domine, amice carissime.

Salutem et felicitatem.

Sunt, qui putant, inter quos Athanaeus fuit, non esse amicos, qui procul degunt . Quod secus se habere plerique viri boni mecum haud dubie sentiunt, quandoquidem eorum, qui absunt, non qui coram sunt, tenemur desiderio. Quod ex amore nasci solere, cui dubium est? Quo cum Tuam Dominationem iam a multis annis sum prosecutus, ab eo me desiisse, nequaquam velim, putes.

Fuitque mihi gratissimum ex litteris magnifici domini Cornelii Scepperi intelligere, quod quemadmodum meritus es et tuae postulant virt[utes], ob quas mihi carus fuisti semper, a sacra cae[sarea et] catholica maiestate liberaliter sis habitus, cuius ... non parum tuis accessit fortunis.

Non [potui itaque] committere, quin tibi, veteri amico [meo et] ... [con]tubernali ex animo congratul[arem] ... [prout] eis, quibus bene volo, accedit, ... has itaque ad te dedi ... [iucun]dam coniunctionem et dulc[issimam consuetudinem nostram] ... refricarem meique in te animi facerem significationem non eo, ut tibi ad tuae felicitatis cumulum usui esse possim, quod tamen velim maxime, sed quo te hic etiam per tot locorum inte[r]valla amicum adhuc, eumque sincerum, habere agnoscas, utque hoc modo vel unas a te extorqueam, quibus de tuo statu imprimis, vti commune tecu<m> mihi sit gaudium, et quae apud vos geruntur, fierem certior. Qua in re mihi Tua Dominatio gratificabitur plurimum.

Quam faustiss[ime] valere opto.

Ex castro meo Heilsberg, X Ianua[rii] MDXLI.