Letter #699
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-10-15
received Brussels, [1531]-12-13 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri, domino Ioanni electo confirmato Culmensi et regio apud caesaream et catholicam maiestatem consiliario et oratori, fratri et amico carissimo ac honorando
Reverendissime in Christo pater et domine, frater et amice carissime ac honorande.
Multi iam intercesserunt dies, quod maiestas regia suum istuc ad caesaream maiestatem et Dominationem Vestram Reverendissimam cubicularium cum litteris misit, cuius reditum vehementer miratur in tam longum extrahi, neque potest non vereri, ne quid adversi reversionem illius impediat. Utcumque tamen est, mittit hunc alterum maiestas sua nuntium ad serenissimam Romanorum maiestatem, cui, quemadmodum sub hoc tempore se facturam receperat de collocanda illustrissima domina Hedvigi, filia sua, illustri domino Friderico, comiti palatino Reni, respondet et plane iam ad persuasionem maiestatis suae, utcumque condicionis et facultatum illius principis ignara, assentitur.
Ego quidem, qui huic regiae virtuti[s et clarissimae pu]ellae bene volo, scripseram ad Dominationem Vestram Reverendissimam per priorem cubicularium, ut explorare vellet et mihi declarare, quae sit istius principis condicio, quae facultates et qui item ex natura mores. Namque mores eius puellae modestissimi et castissima ac honestissima educatio videntur postulare, ut quam mansuetissimo et perhumano viro iungatur. Cum tamen non redit prior nuntius, iterum id a Dominatione Vestra Reverendissima per praesentes postulo.
Hodie hic adventus domini Laski exspectatur, qui cum designatis collegis suis nomine regis Ioannis orator istuc ad conventum Spirensem recta proficiscetur, quibus ut maiestas domini nostri aliquos suos insignes oratores adiungat, vehementer laboratur. Maiestas tamen sua, cum sit ignara, [quo] animo id caesarea vel Romanorum regia maiestas susceptura esset, in ancipiti adhuc ea de re cogitatione haeret. Cavet enim plurimum, ne quo facto in suspicionem interversae neutralis suae professionis veniat, praesertim [cum vide]at, regis Romanorum maiestatem nihil penitus [consilii sui de] rationibus concordiae communicare sibi [velle], sed de omnibus, de quibus a maiestate sua inquiritur, ita reicere, ut primum velit cognoscere, quid de singulis maiestati suae faciendum videretur. Quare cum ita nodose in his ex ista parte agatur, non ab re putaverim, ut Reverendissimama Dominatio Vestra percontetur a longe, quam gratum id istis principibus foret, si nostrates oratores istuc mitterentur, et mihi, quid sentiret, declaret.
Hinc quid aliud scribi debeat ad Dominationem Vestram Reverendissimam, in praesens nihil est, nisi quod maiestas reginalis molesto fert animo taedium in perseverando istic Reverendissimae Dominationis Vestrae et maxime, quod Dominationem Vestram Reverendissimam persuasam esse videat sua causa accidere, quod tanto tempore non revocetur. Ego sum tutatus apud illam Dominationis Vestrae Reverendissimae causam et obtinui, ne quid acerbi illi respondeat. Sed optarem etiam, a Dominatione Vestra Reverendissima illius animum delenitis et acceptis aliquibus scriptis placari, ut ad reditum huc suum talem sibi eius gratiam praepararet, qualem tot merita sua exposcere videntur. Commendo me a[mori et benevolen]tiae fraternae Dominationis Vestrae Reverendissimae, quam semper sanam [ac] felicem esse ex animo desidero.
Datae Cracoviae, die XV-a Octobris anno Domini M-o D-o XXXI-o.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis Petrus episcopus Cracoviensis et vicecancellarius subscripsit