Letter #695
Ferdinand I of Habsburg to Ioannes DANTISCUSSpeyer, 1531-10-09
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo devoto sincere nobis dilecto domino Ioanni episcopo ecclesiae Culmensis, serenissimi domini regis Poloniae etc. apud maiestatem caesaream et catholicam oratori
Ferdinandus divina favente clementia Romanorum rex semper augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae etc. rex, infans Hispaniarum, archidux Austriae etc.
Reverende devote sincere dilecte.
Redditae sunt nobis litterae vestrae una cum adiunctis serenissimimi principis domini Sigismundi regis Poloniae, magni ducis Lituaniae ac Russiae Prussiaeque, fratris et sororii nostri carissimi, quibus ad nos perscripsit omnem victoriae successum, quam nuper contra Valachiae gentis wayvodam a Deo Optimo Maximo obtinuit, de qua serenitati suae merito per litteras nostras gratulati sumus, vosque per has etiam de hoc certificare voluimus.
Datum in nostra imperiali civitate Spira, die VIIII mensis Octobris, anno Domini MDXXXI, regnorum nostrorum Romani primo, aliorum vero quinto.
Ferdinandus subscripsit
Bernardus cardinalis Tridentinus
Ioannes Maius scripsit