Letter #688
Sigmund von HERBERSTEIN to Ioannes DANTISCUSKlamm, 1531-09-25
received Brussels, 1531-10-17 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, serenissimi Poloniae regis oratori apud caesaream et catholicam maiestatem, domino suo gratioso et observandissimo
Reverendissime Praesul et Domine, Domine observandissime. Post servitiorum meorum commendationem.
Vestra Reverendissima Dominatio scribit ad me de 29 Augusti, me iterum onerare fasciculo litterarum annexo, hortaturque, ne moleste feram, quod toties hoc officium praestari petat etc. Profecto, si id onus meretur dici, suave mihi est, atque ita tali adhortatione non indiget. Immo ego supplico Vestrae Reverendissimae Dominationi dignetur ex gratia me eiusmodi oneribus onerare, nec iucundius mihi accidere potest, quam Vestrae Reverendissimae Dominationi omnibus horis servire. Percupide etiam semper servio illustri domino castellano Cracoviensi. Scio etiam agi et tractari negotia serenissimorum regis et reginae Poloniae, quorum maiestatum fidelis et devotus servitor semper fui et sum et ero in saecula saeculorum. De fama conventus caesareae maiestatis cum sorore sua mecum communicata Vestrae Reverendissimae Dominationi quam maximas gratias ago. Apud nos alia non sunt nisi illa victoria serenissimi Poloniae regis contra perfidum suum hostem, quae nos omnes exhilaravit. Cuius instructu Valachum huc attentaverit, iam quoque scimus. Vestra Reverendissima Dominatio absque amplius dubio illa omnia habet. Quidquid deinde sperandum, facile coniecturari potest. Propterea coniugamus manus nostras et salvi erimus. Vestra Reverendissima Dominatio tamquam director promoveat Sua industria et dexteritate. Cui me et servitia mea iterum et iterum commendo.
Ex Clam, 25 Septembris 1531.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis deditissimus servitor Sigismundus ab Herberstain