⌊Comitia⌋ non esse habita loco et die per nos constituto propter metum pestis in bonam partem accipimus,
cf. Cic. Phil. 12,25 Etenim qui multorum custodem se profiteatur, eum sapientes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. ⌊sui enim quemque capitis primum custodem, aiunt, esse oporterecf. Cic. Phil. 12,25 Etenim qui multorum custodem se profiteatur, eum sapientes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. ⌋. Hoc quoque consilium Paternitatis Vestrae nobis probatur, ut ⌊ea⌋ in Septembrem mensem reiciantur. Verum, ut ne iterum ⌊ea⌋ differri contingat, si quo in loco edicta fuerint, in eo pestilens contagio saeviat, faciemus potestatem Paternitati Vestrae communicato consilio cum aliis ⌊terrarum Prussiae consiliariis⌋ alium ea in locum, qui commodior videbitur, transferendi, ita ut necesse non sit ea de re ad nos referre, ne quid impedimento esse possit, quominus ad praefinitum diem habeantur.
Quod petit a nobis Paternitas Vestra, ut usum fructum ⌊lacus in Drauszen⌋ generoso ⌊Achacio Czemae⌋ concedamus, id nobis difficillimis hisce temporibus facere visum non est. Aequum enim esse videtur, ut ipsi quoque ex bonis nostris aliquid emolumenti capiamus, quo magis instructi esse possimus ad propulsandam vim, si quae ⌊regno nostro⌋ fuerit illata. Confidimus generosum ⌊Achacium Czema⌋ boni consulturum, si hac in re repulsam passus sit. Quam ⌊illi⌋ alio beneficentiae nostrae genere compensare licebit.