Letter #679
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-09-03
received Brussels, [1531]-09-24 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco Dei gratia electo confirmato Culmensi et apud caesaream et catholicam maiestatem regio oratori, amico carissimo ac honorando
Reverendissime in Christo pater et domine, amice carissime ac honorande
Intelliget Dominatio Vestra Reverendissima ex maiestatis regiae litteris, quam felicem victoriam maiestati suae et regno de hostibus perfidis Valachis Deus Omnipotens hoc tempore concedere dignatus est, ob quod omnes regni incolae exsultant et laetantur vehementer. Deus Omnipotens de sua sancta erga nos clementia, qua nos pacemque nostram tuetur, sit benedictus in saecula.
Post initas annales in regno Hungariae inter reges dissidentes indutias fuit hic dominus Hieronimus Laski, deinde recta hinc ad serenissimum regem Romanorum Pragam profectus erat, nunc iterum in Hungariam reversus est, unde scripsit maiestati regiae se humanissime per serenissimum regem Romanorum et susceptum et tractatum esse, cum quo se multa egisse declarat de concordia futura, ad quam concludendam regem Ioannem missurum esse ad conventum imperii Spirensem suos oratores affirmat.
Significat etiam velle regem suum Ioannem postulare a maiestate domini nostri, ut illuc quoque Spiram insignes super concordia tractanda et concludenda mittat oratores. In qua re quid agi conveniat, maiestati suae, plane est incognitum, praesertim cum serenissimus rex Romanorum nulla significatione aperire maiestati suae velit, qua mente quove consilio de concordia fuerit, sicut ex exemplo litterarum maiestatis illius hic alligato, quibus ad litteras domini nostri respondet, Dominatio Vestra Reverendissima perspiciet. Reicere enim videtur maiestas illius ad maiestatem domini nostri officium proponendi media concordiae, quod semper maiestas domini nostri, ut invidiam utrimque fugiat, facere devitavit. Mallet siquidem ex ipsorum mutuis oblationibus condicionum honesta suadere media, quam illis utrimque silentibus aliquas, quae fortasse non placerent, condiciones proponere. Quare cum istic iam esse putem serenissimum dominum regem Romanorum, Dominationem Vestram rogo, ut perquirat, undecumque melius potest, quo animo sit maiestas illius ad concordiam et pacem cum adversario suo ineundam, et secum perpendat, deceatne maiestatem domini nostri ad postulationem solius regis Ioannis, cum serenissimus rex Romanorum id non postulet, oratores Spiram super ista concordia tractanda mittere, et consilium de hac re ad me suum perscribat, ut et ipse scire possim, quid maiestati regiae in hoc negotio consulere debeam.
Laboravi diligenter apud maiestatem regiam de revocanda Dominatione Vestra Reverendissima ab isto, ut appellat, exilio suo. Sed tamen nihil proficere hactenus potui. Maiestas enim sua non putat sibi integrum hoc tempore istinc Dominationem Vestram avocare, quo potissimum de difficillimis et magni momenti rebus multa sperat suo nomine tractari debere, ad quam tractationem neminem praeter Dominationem Vestram Reverendissimam ita aptum habere posset. Quare ego rogo ab illa, ferre velit aequo et patienti animo reliqui istius parvi temporis moram et coepto officio maiestatem suam sibi devincire curet. Postquam enim caesarea maiestas relinquet Germaniam, non dubium est Reverendissimam Dominationem Vestram tum quoque huc ad nos redituram.
Serenissimus rex Ferdinandus adiuvare volens maiestatem regiam in collocanda recte illustrissima domina Hedvigi, filia maiestatis suae, interponit consilia et persuasiones suas apud maiestatem suam, ut illam illustri domino Friderico, comiti palatino Rheni, despondeat. Cuius rationes et fortunae cum non sunt maiestati regiae cognitae, haeret hactenus in consiliis istis, dispiciens diligenter, quod possit filiae suae honoratius matrimonium deligere. Quare rogo hanc ob rem etiam Dominationem Vestram, ut disquirat de bonis istius domini palatini, de condicione successionis et de numero fratrum, aut aliis id genus, quae scire imprimis maiestati regiae, tradere filiam viro volenti, convenit, ut scire possemus, in quam condicionem collocari haec honestissima et omni virtute ornatissima puella debeat. Commendo me amori et benevolentiae fraternae Vestrae Reverendissimae Dominationis, quam dominus Deus diu servet incolumem et felicem et ad nos sanam et laetam cito reducat.
Datae Cracoviae, die III-a Septembris anno Domini M-o D-o XXXI-o.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis Petrus episcopus Cracoviensis et vicecancellarius subscripsit