Exhibuit nobis nobilis ⌊Nicolaus Plotowski⌋ mandatum regium ad Fraternitates Vestras inscriptum, conquestus, quod praeter usum in iis terris receptum, cum subditus regius sit et in ⌊terra Culmensi⌋, sicut et alii nobiles, bona sua habeat, a Fraternitatibus Vestris non secus atque illarum agricola in ius ratione cuiusdam pellionis, non observata eius existimatione, bis imperiose citatus fuerit. Quod cum a nobis probari non potuerit, ne quid igitur Fraternitatibus Vestris (solent enim eiusmodi abusus in ⌊Regno⌋ graviter accipi) inde odii suboriri et incivilitatis attribui possit, eas citationum litteras ab eo retinuimus.
Ceterum ⌊maiestas regia⌋ a Fraternitatibus Vestris postulat, ut se certiorem reddant, cuius haec domus sit,[1] quemadmodum ex mandato latius agnoscent, neque alios permittit processus. Proinde pro nostra benevolentia, ne qua in re impingant, has dare ad Fraternitates Vestras consentaneum duximus.
Commiseramus praeterea venerabili fratri nostro, domino ⌊Achacio a Trenka⌋, canonico ecclesiae nostrae Varmiensis, in ⌊Allenstein⌋ administratori, ea ad Fraternitates Vestras referre, quae ad nos ⌊nepos⌋ noster ex ⌊urbe⌋ in negotiis Fraternitaum Vestrarum ⌊⌋, verum cum, non sine nostro dolore, adversa valetudine praepeditus, coram esse nequit, venerabilis dominus ⌊custos et vicarius noster⌋, ut existimamus, de iis rebus, quas ⌊nepos⌋ noster ... ad se mitt... ....
[Quas fe]liciter valere o[pt]amus.