[Reverendo in Christo] Patri, domino ⌊Ioanni [Dantisco episcopo] Culmensi⌋, apud ⌊[sacram caesaream et] catholicam maiestatem⌋ [regio ac nostr]o oratori, sincere [nobis] dilecto
⌊Bona⌋, Dei gratia regina ⌊Poloniae⌋, magna dux ⌊Lithuaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Accepimus ⌊⌋ Strenuitatis
Tuae datas ⌊Gandavi⌋ ⌊Flandriae⌋ 1531-06-15⌊15 Iunii1531-06-15⌋, quibus scribit cognovisse ex litteris magnifici Ludovici Aliphii, regii ac nostri oratoris, quam magna gravamina vectigalibus officiales caesaris statui nostro Barensi ingerunt, prohibentes, ne naves illic applicent, et si applicant, angariantur ire Barolum, ad vehendum sal in Aprucium; sic res habet, nam non hoc solum, sed multis aliis angariis, extorsionibus ac pressuris bona illa nostra afficiunt ac paene debacchantur, sine omni causa iusta, ut etiam adversus infideles ita agere minime liceret. Gratum nobis est, quod Sacrae
caesareae maiestati Strenuitas
Tua ea detulerit et cum consiliariis egerit, ac litteras caesaris ad concilium collaterale expediverit, ut rebus nostris commodarent, qui utinam nos bonis nostris libere et in pace frui permitterent, quas litteras ubi subscriptae fuerint, magnifico Ludovico sine mora transmittat Strenuitas Tua. Pergratum etiam nobis exstitit, quod Sacrae caesareae maiestati serenissimus Romanorum rex litteris suis commendaverit negotia nostra; [faxit] Deus, ut intercessio haec fructuosa sit.
Miramur autem, cur in hactenus a magnifico Ludovico Aliphio de negotio nostro Montis Serici Strenuitas Tua nullas habuerit litteras, quandoquidem tot litteris nostris illi iniunxerimus, ut negotium hoc absolvi statim procuraret et Strenuitati Tuae incunctanter perscriberet. Scribimus ⌊illi⌋ et Tuae Strenuitatis litterarum exemplum mittimus, durius inculcantes, ut, si vivit, nihil ea in re moretur. Priusquam autem res haec finita fuerit, Strenuitati
Tuae abire non licet, quandoquidem ⌊caesarea maiestas⌋ promisit, rem ipsam nostram iustam ex voto nostro absolvere gratiamque suam etiam exhibere; dum igitur ita, ut volumus, absoluta fuerit, tum Strenuitas Tua revocabitur sine omni mora.
Quod vero illi nondum declarati sunt rebelles, nec sperat Strenuitas Tua confiscationem bonorum illorum futuram, quin potius culpam in poenam pecuniariam resolvi debere, qua officiales cupidi sunt, hortamur Strenuitatem Tuam, ut pro tot tantisque servitiis et bene meritis nostris, quae superioribus litteris enumeravimus, saltem dohanam Trani aut Monopolii obtineat, expedito prius Monte Serico, ne hoc per illud inficiatur, et de omnibus magnifico Ludovico Aliphio saepius perscribat.
Serenissimae reginae Galliae abortum molesto ferimus animo. Dominus Deus illius Serenitatem exhilaret et fecundet, quod illi ex animo precamur, uti sorori nostrae carissimae et honorandae.
Tractatum divortii reginae Angliae non libenter audimus, nam id principibus minime convenit. Et bene valeat Strenuitas Tua.
Datae
⌊Cracoviae⌋, VI Iulii M-o D-o XXXI-o.
⌊Bona⌋ regina subscripsit