Letter #6351
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUS & Tiedemann GIESECracow (Kraków), 1546-03-22
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-04-05 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendis in Christo Patribus, dominis Ioanni Varmiensi, Tidemanno Culmensi episcopis sincere nobis dilectis
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, supremus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverendi in Christo Patres, domini, sincere nobis dilecti.
Accepimus litteras Paternitatum Vestrarum, quibus causam Gedanensium et quod bona nostra Pucensia attinet et quod ad aggeres tuendos spectat, nobis commendarunt. Nos in altero gratificari Paternitatibus Vestris non potuimus, quod rationes nostrae postulare videntur, ut ipsi bona nostra Pucensia possideamus. Ceterum ad aggeres muniendos petitionis Paternitatum Vestrarum rationem habentes tertiam accisae partem illis condonavimus.
Quas bene valere cupimus.
Datae Cracoviae, feria secunda post Reminiscere, anno Domini M-o D-o XLVI-o, regni vero nostri XL.